Exordium Cistercii

I
De egressu cisterciensium monachorum de Molismo.

2 In episcopatu. Lingonensi situm noscitur esse coenobium nomine Molismus, fama celeberrimum, religione conspicuum. Hoc a sui exordio magnis sub brevi tempore divina clementia suae gratiae muneribus illustravit, viris illustribus nobilitavit, nec minus amplurn possessionibus quam clarum virtutibus reddidit. 3 Ceterum quia possessionibus virtutibusque diuturna non solet esse societas, hoc quidam ex illa sancta congregatione uiri nimirum sapientes, altius intelligentes, elegerunt potius studiis coelestibus occupari quam terrenis implicare negotiis. 4 Unde et mox virtutum amatores de paupertate foecunda virorum cogitare coeperunt. Simulque advertentes ibidem etsi sancte honesteque viveretur, minus tamen pro sui desiderio atque proposito, ipsam quam professi fuerant regulam observari. 5 Loquuntur alterutrurn qui singulos movet, pariterque inter se tractant qualiter illum versiculum adimpleant : Reddam tibi vota mea quae distinxerunt labia mea. Quid plura? 6 Viginti et unus monachi una cum patre ipsius monasterii, beatae videlicet memoriae Roberto egressi, communi consilio, communi perficere nituntur assensu quod uno spiritu conceperunt. 7 Igitur post multos labores ac nimias difficultates quas omnes in Christo pie vivere volentes pati necesse est, tandem desiderio potiti Cistercium devenerunt, locurn tunc scilicet horroris et vastae solitudinis. 8 Sed milites Christi loci asperitatern ab arto proposito quod j am animo conceperunt non discedere judicantes, ut vere sibi divinitus praeparatum, tain gratum habuere locurn quam carum propositum.

II
De exordio cisterciensis coenobii.

2 Anno itaque ab Incarnatione Domini millesimo nonagesimo octavo, venerabilis Hugonis Lugdunensis ecclesiae archiepiscopi, sedis apostolicae tunc Legati, et religiosi viri Walteri Cabilonensis episcopi necnon et clarissimi principis Odonis Burgundiae ducis freti consilio, auctoritate roborati, inventam heremum in abbatia < m > construere coeperunt, praefato < abbate > Roberto ab illius dioecesis episcopo, videlicet cabilonense, suscipiente curam virgamque pastoralem, ceteris sub ipso in eodem loco firmantibus stabilitatem. 3 At vero post non multum temporis factum est ut idem abbas Robertus requirentibus eum monachis Molismensibus, Papae Urbani secundi jussu, Walterii cabilonensis episcopi licentia et assensu, Molismum reduceretur, et Albericus, vir religiosus et sanctus, in ipsius loco substitueretur. 4 Hoc sane inter utramque ecclesiam sequestrae pacis gratia retento, et apostolica auctoritate confirmato, ut ex eo jam. tempore neutra illarum utriuslibet monachum ad habitandum sine commendatione regulari susciperet. 5 Quo facto novum monasterium novi paris sollicitudine et industria, in brevi, non mediocriter Deo cooperante, in sancta conversatione profecit, opinione claruit, rebus necessariis crevit. 6 Sed vir Dei Albericus supernae vocationis bravium. ad quod ibidem per novem annos non in vacuum cucurrit, decimo apprehendit. Cui successit domnus Stephanus, homo natione anglicus, religionis, paupertatis disciplinaeque regularis ardentissimus amator, fidelissimus aemulator. 7 In hujus vere diebus verum esse patuit quod scriptum est : Oculi Domini super justos et aures ejus ad preces eorum. Nam cum pusillus grex hoc solurn plangeret quod pusillus esset, hoc solum. inquam metuerent et metuerent pene usque ad desperationem, Christi pauperes suae se non posse relinquere paupertatis heredes, vicinis quippe hominibus vitae quidem in eis honorantibus sanctitatem sed abhorrentibus austeritatem, et ita resilientibus ab illorum imitatione quibus appropinquabant devotione. 8 Deus cui facile est de exiguis magna de paucis facere multa, multorum praeter spem ad ipsorurn imitationem excitavit corda, ita ut in cella probandi novitiorum tam clerici quam laici et ipsi secundum saeculum nobiles atque potentes, triginta pariter cohabitarent. 9 Ex qua caelica visitatione tam subita tam laeta laetari non immerito jarn tandem cepit sterilis quae non pariebat, quam multi facti sunt desertae filii. 10 Nec cessavit ei Deus in dies multiplicare gentem magnificare laetitiam, donec tam de suis quarn de filiis filiorum suorum viginti infra annos circiter duodecim de solis patribus monasteriorum tamquam novella olivarum in circuitu mensae suae laeta mater conspiceret. Non enim arbitrata est incongruum si sancti patris Benedicti cujus amplectabatur instituta, imitaretur et exempla. 11 Porro a principio curn novos in ramos novella coepisset pullulare plantatio, venerabilis pater Stephanus sagacitate pervigili mirae providerat discretionis scriptum, tamquam putationis ferramentum ad praecidendos videlicet scismatum surculos qui quandoque succrescentes mutuae pacis exorturum praefocare poterant fructum. 12 Unde et scriptum illud cartam caritatis competenter voluit nominari, quod ea tantum quae sunt caritatis tota ej us series redoleat, ita ut pene nil aliud ubique sui pro sequi videatur, quarn nemini quicquam debeatis nisi ut invicern diligatis. 13 Quae quidem carta sicut ab eodern patre digesta et a prefatis viginti abbatibus confirmata sigilli quoque apostolici auctoritate munita est largius continet ea quae diximus sed nos summam tantum eorum hic breviter perstringemus.

III
De generali statuto inter abbatias.

2 Igitur juxta cartae illius tenorem, inter omnes cisterciensis ordinis abbatias statutum est, matres filiabus nullam posse temporalis commodi exactionem imponere, abbatem patrern abbatis filii monasterium. visitantem non ejus novicium in monachum benedicere, non ejus monachum ipso invito inde abducere, non alium ad habitandum introducere, nihil denique ibidem praeter illius voluntatem constituere, aut ordinare, excepto quod ad curam pertinet animarum. 3 Si in codera videlicet loco regulae vel ordini contrarium quippiam deprehenderit, cum praesentis abbatis consilio caritative corrigere poterit. Sed et illo forte absente nichilominus emendabit quod sinistrum invenerit. 4 Non solum enim in capitulo sed in omnibus quoque monasterii locis, cedet filius patri. In refectorio tamen pater cum fratribus comedet propter disciplinam, nisi abbas loci illius defuerit. Similiter et omnes supervenientes abbates nostri ordinis faciant. Quod si plures supervenerint et abbas loci defuerit, prior illorum. in hospicio comedat. 5 Porro semel ad minus in anno, quisque abbas cas quas sua ecclesia genuit abbatias, paterna sollicitudine visitabit. Abbas vero filius quotiens ad matricem ecclesiam venerit, congrua ci abbatis reverentia exhibebitur. 6 Siquidem abbatis locum per omnia quantum dumtaxat pertinet ad ordinem. et hoc tamen eo, absente tenebit. Nam praesenti cedet in omnibus ut patri. Unde nec cum hospitibus comedet dum ille affuerit sed in refectorio cum fratribus.

IV
De annuo abbatum capitulo.

2 Sane hoc sibi praecipuum. omnium mater ecclesia cisterciensis specialiter retinuit, ut semel in anno sese visitandi, ordinis reparandi, confirmandae pacis, conservandae gratia caritatis, abbates ad eam. omnes pariter conveniant. 3 Ubi in sinistris corrigendis, domino cisterciensi sanctoque illi conventui reverenter singuli humiliterque obediant, et clamati veniam petant, quam clamationem non nisi abbates faciant. 4 Sed et hoc bonum de conventu illo provisum fuit, ut si cujus abbatum nimia forte paupertas in communi innotuerit, fratris penuriam prout singulis caritas dictaverit, et facultas permiserit, omnes relevare procurent. 5 Nulla sane ratione nisi duabus ex causis annuo licebit deesse capitulo, aut videlicet ob corporis infirmitatem, aut benedicendi causa novitii. 6 Cui autem quodlibet horum contigerit, priorem pro se vicarium mittat. Quod si quis quacumque alia occasione quandoque remanere praesumpserit, sequenti capitulo pro culpa veniam petat, et abbatum judicio satisfaciat, et hoc in leviori culpa.

V
De culpis abbatum.

2 Si quis abbatum regulae contemptor vel ordinis, aut in cura sibi commissa remissus ac negligens repertus fuerit, hincque ab abbate suo aut per ipsum aut per ejus priorem aut per litteras usque quater ammonitus emendare renuerit, ubi deinde per eumdem abbatem dioecesis illius episcopo et clericis transgressoris culpa innotuerit eorumque forte incuria inemendata remanserit, 3 tunc abbas ille duos ad minus coabbates suos secum assumat, pariterque ad locum rei venientes, incorrigibilem ab officio suo deponant, et de eligendo mox alio qui dignus sit commoneant. Quod si praesentibus rebelles abbatibus, nec ille cedere nec illi alium eligere voluerint, tunc ab eis excommunicentur. 4 Ex hoc autem si quis horum perversorum ad se quandoque reversus mortis sententiam animae suae misertus non tolerans, ad illud de quo suum prodiit monasterium confugerit, ut filius ut illius ecclesiae monachus recipiatur, donec suo coenobio quando que emendato restituatur. 5 Porro abbas cisterciensis quoniam ipse omnium caput super se abbatem non habet, qui ea quae de aliis transgressoribus fieri debere decretum est et de ipso si peccaverit, facienda procuret Firmitatis, Pontiniaci, Claraevallis abbatibus communi consilio cura haec imposita est qui pro omnibus et per quos omnes eo ordine quo dictum est cuncta super ipsurn studiose adimpleant. 6 Hoc tamen excipiendum quod per se hi tres, nec cedenti alium substituent, nec resistenti anathema impingent. 7 Sed prior illius loci tres aut eo amplius per abbatias specialiter dumtaxat ad Cistercium pertinentes nuntios dirigendos procure, per quos earumdem abbates quotquot per quindecim. dies accurrere poterunt, convocentur in unum, qui depulso reo, monachos in praesentia sui patrem alium eligere jubeant, aut si audire contempserint, tam. ipsos quam abbatem anathemate feriant. 8 Quorum si quis tandem resipiscens et animarn suam. salvare cupiens, ad quamlibet trium supradictarum. ecclesiarum, ad Firmitatem scilicet sive Pontiniacum sive Claram Vallem confugerit, sicut frater et domesticus recipiatur, donec proprio monasterio quandoque Deo miserante reconciliato reddatur. Interim autem annuum abbatum capitulum non apud Cistercium sed ubi a tribus supranominatis abbatibus provisum fuerit celebrabitur. 9 Sciendum vero quamdiu cisterciensis ecclesia quoquo modo proprio patre orbata vacabit, locum interim abbas de Firmitate tenebit. Et in eligendo quidem abbate cisterciensi, modus et ordo suprascriptus idem semper servabitur. 10 In ceteris vero monasteriis quolibet abbate defuncto, abbas ad cujus curara defuncti specialiter pertinet locus advocetur, ut ejus praesentis consilio regularis a fratribus fiat electio. 11 Quamcumque vero personam de quovis coenobiorum cisterciensium elegerint, sine contradictione recipiant. 12 Nam de ceteris monasteriis abbatem sibi sumere aut suos aliis ad hoc ipsum monachos dare, cisterciensibus non licet.

VI
Quae sit lex inter abbatias quae se alterutrum non genuerunt.

2 Jam vero inter abbatias illas quae se alterutrum non genuerunt, ista erit lex. Omnis abbas in omnibus locis sui monasterii, coabbati suo cedat advenienti ut adimpleatur "Honore invicem praevenientes". Si duo aut eo amplius convenerint, qui prior erit de advenientibus, locum superiorem tenebit. Omnes tamen praeter abbatem. praesentis loci in refectorio comedent. 3 Alias autem ubicumque convenerint, secundum tempus abbatiarum ordinem suum tenebunt, ut cujus ecclesia fuerit antiquior ille sit prior, excepto quod si aliquis eorum alba indutus fuerit, stans ante omnes prioris officium per omnia complebit, licet sit junior omnium. Ubicumque vero consederint, humilient sibi mutuo.

VII
Ut nemo recipiat ad aliam ecclesiam conversum ire volentem.

2 Nemo nostrum quemcumque hominum conversum ire volentem ad aliquam nostrarum ecclesiarum dehortetur, aut sibi attrahat, sed nec si mutato proposito sponte remanere voluerit retineat. 3 At ubi ad locum destinatum pervenerit, si priusquam probandus suscipiatur, propositi poenituerit, egressum recipiat qui voluerit. 4. Quod si post susceptionern egreditur, nusquarn praeter assensum illius ecclesiae recipiatur.

VIII
De monacho vel converso fugitivo.

2 Si quis monachus vel conversus de aliquo nostro coenobio occulte fugiens ad aliud devenerit, suadeatur ei ut revertatur. 3 Si renuerit plus una nocte ibidem manere non permittatur. 4 Et monacho quidem habitus si cum eo inventus fuerit auferatur, nisi priusquam ad nostrurn ordinem venerit, monachum fuisse constiterit.

VIIII
De construendis abbatiis.

2 Ordinatum est in honore reginae coeli et terme nostra omnia fundari debere coenobia. 3 In civitatibus castellis villis nulla construenda esse coenobia. 4 Non mittendum esse abbatem novum in locum novellum. sine monachis ad minus XII nec sine libris istis psalterio, hymnario, collectaneo, antiphonario, gradali, regula, missali, nec prius nisi extructis his officinis: oratorio, refectorio, dormitorio, cella hospitum, et portarii, quatinus ibi statim et Deo servire et regulariter vivere possint. 5 Extra portam monasterii nulla domus ad habitandurn construatur, nisi animalium. 6 Ut autem abbatias inter unitas indissolubilis perpetuo perseveret, stabilitum. est primo quidem ut ab omnibus regula beati Benedicti uno intelligatur nec vel in uno apice ab ea devietur. 7 Dehinc ut idem libri quantum dumtaxat ad divinum pertinet officium, idem vestitus, idem victus, idem denique per omnia mores atque consuetudines inveniantur.

X

Quos libros non ficet habere diversos.

2 Missale, textus, epistolare, collectaneum, gradale, antiphonarium, hymnarium, psalterium, lectionarium, regula, Kalendarium, ubique uniformiter habeantur.

XI
De vestitu.

2 Vestitus simplex et vilis absque pelliciis, camisiis, qualem denique regula describit, sed observandum de cucullis ne sint deforis flochatae et de subtalaribus diurnis ut sint vaccini.

XII
De victu.

2 < I > n victu praeter hoc quod regula distinguit, de panis libra, de mensura potus, de numero pulmentariorum hoc etiarn observandum, ut panis grossus id est cum. cribro factus. 3 Ubi autem frumentum defuerit cum sedthacio licet fieri. Quae lex infirmis non tenebitur, sed et hospitibus quibus jussum fuerit guastellus apponetur, necnon et minutis semel in minutione libra panis albi fermentati.

XIII
Quod intra monasterium nullus carne vescatur aut sagimine.

2 Pulmentaria intra monasterium sint semper et ubique sine carne sine sagimine nisi propter omnino infirmos et artifices conductos.

 

XIIII
Quibus diebus utimur quadragesimali cibo.

2 In quadragesima ante nativitatem domini et in Septuagesima et in omni Vla feria praeter infirmos et jejuniis quatuor temporum in septembri, in vigiliis sanctorum Johannis Bapt., Petri et Pauli, Laurentii, Assumptionis S. Mariae, Mathei apostoli, Simonis et Judae, omnium sanctorum, Andreae apostoli, quadragesimali vescimur cibo. 3 Propter hospitem, nisi sit infirmus, nichil ematur.

XV
Unde debeat monachis provenire victus.

2 Monachis nostri ordinis debet provenire victus de labore manuum, de cultu terrarum, de nutrimento pecorum. Unde licet nobis possidere ad proprios usus aquas, silvas, vineas, prata, terras a saecularium hominum habitatione semotas et animalia praeter illa quae magis solent provocare curiositatem et ostentare in se vanitatem quam afferre utilitatem sicut sunt cervi, grues et cetera hujusmodi. Ad haec exercenda nutrienda, conservanda seu prope seu longe grangias habere possumus per conversos custodiendas et procurandas.

XVI
Quod non debeat monachus extra claustrum habitare.

2 Nam monachi cui ex regula claustrurn propria debet esse habitatio licet quidem quociens illuc mittitur ire sed nequaquam diutius habitare.

XVII
Quod in ordine nostro foeminarum cohabitatio

interdicta sit.

2 Remota omni occasione sive nutrimentorum augendorum vel conservandorum sive rerum monasterii quarumlibet, ut quando necesse est, lavandarum sive denique cujuscumque necessitatis feminarum cohabitatio nobis et conversis nostris omnino interdicta est.

 

XVIII
Quod nec ingrediantur portam monasterii.

2 Sed nec intra curtes grangiarum hospitari nec portam ingredi permittantur.

XVIIII
Quod nullam cum saecularibus societatem in pecoribus nutriendis,

terris excolendis dando vel accipiendo medietatem vel similia.

2 Nullam cum saecularibus societatem in pecoribus nutriendis seu terris excolendis habere permittitur videlicet dando vel accipiendo medietariam aut cressimentum.

XX
Quod per conversos haec agenda sint.

2 Per conversos, ut dictum est, agenda sunt haec aut per mercenarios quos utique conversos episcoporum licentia tanquam necessarios et coadjutores nostros sub cura nostra sicut et monachos suscipimus, fratres et participes nostrorum tam spiritualium quam temporalium bonorum aeque ut monachos habemus.

XXI
De probatione conversorum.

2 Quos tamen ad nos noviter venientes per annum probamus. Post annum qui

remanere voluerit et retineri meruerit, in capitulo ejus professionem suscipimus.

XXII
[Ut de converso non fiat monachus.]

2 Qua facta monachus jam etsi multum petierit, non fiat sed in ea vocatione qua vocatus est, permaneat. Quod si forte alibi suadente diabolo a quolibet vel episcopo vel abbate monachi seu etiam canonici regularis habitum sumpserit in nulla deinceps nostrarum ecclesiarum suscipiendus erit.

XXIII
Quod redditus non habemus.

2 Ecclesias, altaria, sepulturas, decimas alieni laboris vel nutrimenti, villas, villanos, terrarum census, furnorum vel molendinorum redditus et caetera his similia monasticae puritati adversantia nostri et nominis et ordinis excludit institutio.

XXIV
Quos suscipiamus ad confessionem, ad communionem, ad sepulturas.

2 Ad confessionem, ad sacram communionem, ad sepulturam neminem extraneum praeter hospitem et mercenarios nostros intra monasterium videlicet morientes recipimus sed nec oblationem ad missam in conventu.

XXV
Quid ficeat vel non liceat nobis habere de auro argento gemmis et

serico.

2 Altarium linteamenta, ministrorum indumenta sine serico sint praeter stolam et manipulum. Casula vero nonnisi unicolor habeatur. 3 Omnia monasterii ornamenta, vasa et utensilia sine auro, argento et gemmis praeter calicem et fistulam quae quidem duo sola argentea et deaurata, sed aurea nequaquam habere permittimus.

XXVI
De sculpturis et picturis et cruce lignaea.

2 Sculpturas nusquam, picturas tantum licet habere in crucibus quae et ipsae nonnisi lignaeae habeantur.