Prologus. Super cartam caritatis
2 Antequam abbatiae cistercienses florere inciperent, domnus Stephanus abbas et fratres sui ordinaverunt, ut nullo modo abbatiae in alicuius antistitis dioecesi fundarentur, antequam ipse decretum inter cisterciense coenobium et cetera ex eo nata exaratum et confirmatum ratum haberet et confirmareta, propter scandalum inter pointficem et monachos devitandum. 3 In hoc ergo decreto praedicti fratres mutuae pacis futurum praecaventes naufragium, elucidaverunt et statuerunt suisque posteris reliquerunt, quo pacto quove modo, immo qua caritate monachi eorum per abbatias in diversis mundi partibus corporibus divisi animis indissolubiliter conglutinarentur. 4 Hoc etiam decretum cartam caritatis vocari censebant, quia ejus statutum omnis exactionis gravamen populsans, solam caritam et animarum utilitatem in divinis et humanis exequitur.
Quod nullius commodi corporalis exactionem
mater ecclesia a filia requirat.
Capitulum I.
1
2 Quia unius veri regis et domini et magistri nos omnes servos licet inutiles esse cognoscimus, idcirco abbatibus et confratribus nostris monachis, quos per diversa loca Dei pietas per nos miserrimos hominum sub regulari disciplina ordinaverit, nullam terrenae commoditatis seu rerum temporalîum exactionem imponimus. 3 Prodesse enira illis omnibusque sanctae ecclesiae filiis cupientes, nil quod eos gravet, nil quod eorum substantiarn minuat, erga eos agere disponimus, ne dum nos habundantes de eorum paupertate esse cupimus, avariciae malum, quod secundurn apostolum ydolorum servitus esse comprobatur, evitare non possimus
4 Curam tamen. animarum illorum gratia caritatis retinere volumus, ut si quando a sancto proposito et observantia sanctae regulaepaululum, quod absit, declinare temptaverint, per nostrarn sollicitudinem ad rectitudinem vitae redire possint.
Ut uno modo ab omnibus intelligatur regula et teneatur.
II
3a
2 Nunc vero volumus illisque praecipimus, ut regulam. beati Benedicti per omnia observent sicuti in novo monasterio observatur. 3 Non alium. inducant sensum. in lectione sanctae regulae < sed > sicut antecessores nostri, sancti patres, monachi scilicet novi monasterii, intellexerunt et tenuerunt, et nos hodie intelligimus et tenemus, ita ipsi (et isti) intelligant et teneant.
Ut idem libri ecclesiastici et consuetudines sint omnibus.
III
3b
2 Et quia omnes monachos ipsorum ad nos venientes in claustro nostro recipimus, et ipsi similiter nostros in claustris suis, ideo opportunum. nobis videtur et hoc etiam volumus, ut mores et cantum, et omnes libros ad horas diurnas et nocturnas et ad missas necessarios secundum formam morum et librorum novi monasterii possideant, quatinus in actibus nostris nulla sit discordia, sed una caritate, una regula similibusque vivamus moribus.
|
4 Nec aliqua ecclesia vel persona ordinis nostri adversus communia ipsius ordinis instituta privilegium a quolibet postulare audeat vel obtenturn quo modo libet retinere.
|
De generali statuto inter abbatias
.IIII
5
2 Cum vero novi monasterii abbas ad aliquod horum coenobiorum visitandi gratia venerit, illius loci abbas, ut ecclesiam novi monasterii suae ecclesiae matrem esse recognoscat, cedat ei in omnibus locis monasterii, et ipse abbas adveniens locum illius loci abbatis, quamdiu ibi manserit, teneat, excepto quod non in hospicio sed in refectorio cum fratribus comedet, propter disciplinam servandam, nisi abbas loci defuerit. 3 Similiter et omnes supervenientes nostri ordinis abbates faciant. Quod si plures supervenerint et abbas loci illius defuerit, prior illorum in hospicio comedat. 4 Et hoc excipitur, quod abbas loci illius (etiam) in praesentia (illius) majoris abbatis novicios suos post regularem probationem benedicet.
6
5 Abbas quoque novi monasterii caveat ne quicquam praesumat tractare aut ordinare aut contingere de rebus illius loci ad quem venerit, contra abbatis vel fratrumvoluntatem. 6 Si autem praecepta regulae vel nostri ordinis intellexerit in eodem loco praevaricari, cum consilio praesentis abbatis caritative studeat (fratres) corrigere. Si vero abbas loci non affuerit nichilominus quod sinistrum invenerit corrigat.
Ut semel per annum mater visitet filiam.
V.
7
2 Semel per annum visitet abbas majoris ecclesiae (per se vel per aliquem de coabbatibus suisa), omnia coenobia quae ipse fundaverit, et si < fratres > amplius visitaverit, inde magis gaudeant.
8
Domum autem cisterciensem simul per se ipsos visitent quatuor primi abbates de Firmitate, de Pontiniaco, de Claravalle, de Morimundo, die quam inter se constituerint praeter annuum capitulum nisi forte aliquem eorum gravis aegritudo detineat.
Qualis reverentia exhibeatur filiae cum ad matrem ecclesiam venerit.
VI.
9
2 Cum autem aliquis harum ecclesiarum (nostri ordinis) abbas ad novum monasterium venerit, reverentia congrua (abbati) ei exhibeatur, stallum abbatis (illius) teneat, hospites recipiat, cum eis comedet (in hospitio comedat), si tamen abbas defuerit. Si vero praesens fuerit, nichil horurn agat, sed in refectorio comedat. Prior autem loci negocia coenobii disponat.
10
X,2-3
2 Inter abbatias illas quae se alterutras non genuerunt, ista erit lex. Omnis abbas in omnibus locis sui monasterii coabbati suo cedat advenienti, ut adimpleatur: honore invicem praevenientes. Si duo aut eo amplius convenerint, qui prior erit de advenientibus locum superiorem tenebit. 3 Omnes tamen praeter abbatem praesentis loci in refectorio comedent ut supra diximus. Alias autem ubicumque convenerint, secundum tempus abbatiarum ordinem suum tenebunt, ut cujus ecclesia fuerit antiquior, ille sit prior,
excepto quod si aliquis eorum alba indutus fuerit, stans ante omnes prioris in sinistro choro officium per omnia complebit, licet sit iunior omnium.
Ubicumque vero consederint, humilient se (sibi) mutuo.
11a
VIII,2-3
2a Cum vero aliqua ecclesiarum nostrarum Dei gratia adeo creverit ut aliud coenobium construere possit, illam diffinitionem quam nos inter nostros confratres tenemus et ipsi inter se teneant,
2b illud tamen volumus nobisque retinemus, ut omnes abbates cunctarum partium illa die quam inter se constituerint, ad novum monasterium veniant, ibique abbati eiusdem loci et capitulo, in sinistris corrigendis, et in observantia sanctae regulae vel ordinis obediant per omnia.
|
3 Ipsi vero cum his quos genuerint, annuum capitulum non habebunt |
excepto quod annuum inter se capitulum non habebunt. |
11b
De generali capitulo abbatum apud Cistercium.
VII
12
|
2a Harum ecclesiarum abbates omnes per annum semel illa die quam inter se constituent, ad novum monasterium veniant, |
Sed omnes abbates de ordine nostro singulis annis ad generale capitulum.cisterciense omni postposita occasione convenient, |
VIII,4-5
|
4 Si autem infirmitas corporis aut novitiorum consecratio aliquando prohibuerit ne aliquis de abbatibus nostris in constituta die ad praedictum locum conventionis nostrae occurrere valeat, priorem suum illuc dirigat, qui suae remorationis causam capitulo intimare procuret, quique etiam si aliquid constituerimus aut permutaverimus, abbati suo et fratribus domi renuntiet. |
illis solis exceptis quos corporis infirmitas retinuerit. Qui tamen idoneum nuntium delegare debebunt, per quern necessitas remorationis eorum capitulo valeat nuntiari. |
|
Et illis item exceptis, qui in remotioribus partibus habitantes eo termino venerint, qui eis fuerit in capitulo constitutus. |
|
|
5 Quod si quis quacumque alia occasione quandoque remanere a nostro generali capitulo praesumpserit, <in> sequentis anni capitulo pro culpa veniam petat, |
|
|
et in leviori culpa, quamdiu magister capituli judicaverit satisfaciat. |
nec sine gravi animadversione pertranseat. |
13
2b ibique (In quo capitulo) de salute animarum. suarum tractent, in observatione sanctae regulae vel ordinis, si quid emendandum est vel augendum, ordinent, bonum pacis et caritatis inter se reforment.
14
3 Si quis vero abbas minus in regula studiosus, vel secularibus rebus nimis intentus, vel in aliquibus vitiosus repertus fuerit, ibi caritative clametur. Clamatus veniam petat, paenitentiam pro culpa sibi indictam. adimpleat. Hanc vero clamationem non nisi abbates faciant.
15
Si forte aliqua controversia inter quoslibet abbates emerserit vel de aliquo illorum tam gravis culpa propalata fuerit, ut suspensionem aut depositionern etiam mereatur, quidquid inde a capitulo fuerit definitum, sine retractatione observetur.
16
Si vero pro diversitate sententiarum in discordiam causa devenerit, illud inde irrefragabiliter teneatur, quod abbas cisterciensis et hi, qui sanioris consilii et magis idonei apparuerint judicabunt, hoc observato, ut nemo eorum, ad quos specialiter causa respexerit, definitioni debeat interesse.
17
4 Quod si aliqua ecclesia pauperiem intolerabilem incurrerit, abbas illius coenobii coram omni capitulo hanc causam intimare studeat. Tunc singuli abbates maximo caritatis igne succensi, illius ecclesiae penuriam rebus a Deo sibi collatis, prout habuerint, sustentare festinent.
18
Si qua domus ordinis nostri abbateproprio fuerit destituta, major abbasde cujus domo domus illa exivit, omnem curam habeat ordinationis illius, donec in ea abbas alius eligatur
XI,4a
|
In ceteris quoque coenobiis quolibet casu proprio pastore viduatis, fratres illius loci convocent illius ecclesiae abbatem quae eos genuit, et in eius praesentia eiusque consilio(…)eligant sibi abbatem. |
et praefixa die electionis, etiam ex abbatibus, si quos domus illa genuit, advocentur, et consilio et voluntate patris abbatis, abbates et monachi domus illius abbatem eligant. |
19
XI,3
XI,3
|
Interim vero domnus abbas de Firmitate, ut sub alio negocio praefati sumus, locum defuncti abbatis per omnia teneat, usquequo alius abbas electus, et locum et curam ejusdem loci Deo adiuvante, suscipiat. |
Domui autem cisterciensi, quia mater est omnium nostrum, dum proprio abbate caruerit, quatuor primi abbates, scilicet de Firmitate, de Pontiniaco, de Claravalle et de Morimundo, provideant et super eos sit cura domus illius, donec abbas in ea electus fuerit et statutus. |
20
XI,2
XI,2
|
Fratres novi monasterii defuncto patre suo, tres sicut supra diximus, aut plures si voluerint, nuncios ad abbates transmittant, et quotquot infra quindecim dies advocare potuerint congregent, et eorum consensu, quem Deus praeviderit sibi pastorem constituant. |
Ad electionem autem cisterciensis abbatis, praefixa et nominata die, ad minus per quindecim dies convocentur ex abbatibus, quorum domus de Cistercio exierunt, et ex aliis, quos praedicti abbates et fratres cistercienses idoneos noverint, et congregati in nomine Domini abbates et monachi cistercienses eligant abbatem. |
21
|
XI,4b ...de suis vel de novi monasterii fratribus vel de aliis nostris ecclesiis eligant sibi abbatem. |
Liceat autem cuique matri ecclesiae ordinis nostri non solum. de monachis filiarum suarum ecclesiarum, sed de ipsis quoque abbatibus earum. Libere sibi, si necesse fuerit, assumere abbatem. |
22
XI,5
XI,5
|
a Nam de extraneis ecclesiis abbatem sibi sumere, aut suos aliis ad hoc ipsum monachos dare, cisterciensibus non licet. |
Personam vero de alio ordine, nulla de nostris ecclesiis sibi eligat in abbatem, sicut nec nostrarum. aliquam licet aliis monasteriis, quae non sunt de, ordine nostro dari. |
|
b Quamcumque autem personam de quovis coenobiorurn nostri ordinis monachi elegerint, sine refragatione recipiant. |
23
Si quis abbas pro inutilitate vel pusillanimitate sua a patre suo abbate domus illius unde sua exivit, postulaverit, ut ob onere abbatiae suae relaxetur, caveat ille, ne facile ei sine causa rationabili et multum necessaria acquiescat. Sed et si fuerit tanta necessitas, nihil per se inde faciat, sed convocatis aliquibus abbatibus aliis nostri ordinis eorum consilio agat, quod pariter noverint oportere.
24a
IX,2-12
IX,2-12
|
2a Quod si aliquis (Si quis vero) abbatum. contemptor sanctae regulae (aut) vel nostri ordinis (esse praevaricator vel) aut fratrum sibi commissorum vitiis consentiens repertus fuerit (innotuerit), abbas novi monasterii (matris ecclesiae) per se (ipsum) vel |
|
|
per priorem sui coenobii, aut par litteras eamdem personam ad emendationem ammonere quater studeat. Quod si contempserit, |
per priorem suum aut quo modo opportunius potuerit de emendatione eum admoneat usque quater. Quod si nec ita correctus fuerit nec sponte cedere voluerit, |
2b tunc abbas majoris ecclesiae errorem ejus episcopo in cujus diocesi degit et canonicis ejus ecclesiae propalare curet. Quem ipsi vocantes, causamque eius cum abbate praedicto diligenter discutientes, aut illum emendent aut illum incorrigibilem existentem a pastorali cura removeant. 3a Si vero episcopus et clerici praevaricationem sanctae regulae in illo coenobio parvipendentes, eum dem abbatem aut deponere aut corrigere noluerint,
24b
|
3b tunc novi monasterii abbas et aliqui nostrae congregationis abbates, quos secum adduxerit, ad coenobium illud venientes, transgressorem sanctae regulae ab officio suo removeant, aliumque, qui dignus sit, illius loci monachi in praesentia et conseils abbatum eligant sibi in abbatem. |
congregato aliquanto numero abbatum nostrae congregationis, transgressorem sanctae regulae ab officio suo amoveant ac deinceps alter, qui dignus sit, consilio et voluntate majoris abbatis a monachis illius ecclesiae simul et abbatibus, si qui ad eam pertinent, sicut supra dictum est, eligatur. |
25a
4a
|
Quod si abbas et monachi loci ecclesiae ad se venientes abbates contempserint, nec propter illos emendare se voluerint, tunc a praesentibus personis excommu-nicationi subdantur. |
Si autem is, qui deponitur, aut monachi ejus, quod Deus avertat, contumaces et rebelles esse voluerint, ut sententiis minime acquiescant, |
25b
ab ipso abbate matris ecclesiae et a ceteris coabbatibus eus excommunicationi subdantur ac deinceps ab eo coerceantur, prout potuerit et cognoverit expedire.
26
4b
4b
|
Et ab hinc si quis horum perversorum ad se reversus mortem. animae suae fugere voluerit, vitamque suam in melius mutare desiderans, ad matrem suam novum videlicet monasterium ad habitandum. venerit, sicut filius illius ecclesiae monachus suscipiatur. |
Ex hoc sane si quis illorum. ad se reversus de morte animae suae resurgere et ad matrem. suam redire voluerit, tanquam filius paenitens recipiatur. |
27
5
|
Qua causa multum nostris confratribus devitanda non existente, nullum monachum harum nostrarum. ecclesiarum recipimus ad habitandum sine consensu abbatis sui. Ipsi enim nostros non suscipiunt ad habitandum. Monachos nostros illis invitis in ecclesiam illorum non introducimus ad habitandum, nec ipsi suos in nostram. |
Nam sine hac causa multo semper studio devitanda nullus abbas monachum alterius cujuscumque abbatis ordinis nostri sine ejus assensu retineat, nullus in domum alterius cujus libet sine ejus voluntate suos ad inhabitandum monachos introducat. |
28°
6
|
Si autem abbates nostrarum ecclesiarum viderint matrern suam, novum scilicet monasterium, |
Eodem etiam modo si forte, quod absit, abbates nostri ordinis matrem nostram cisterciensem. ecclesiam |
|
in sancto proposito languescere et a rectissima via sanctae regulae (ab observa. tione regulae) vel ordinis nostri exorbitare (cognoverint), ejusdem loci abbatem per tres (quatuor primos) coabbates suos, scilicet de Firmitate, de Pontiniaco el de Claris Vallibus (et de Morimundo), sub caeterorum abbatum nominibus (nomine usque) quater, ut corrigatur (ipse et alios corrigere curet), ammoneant et caetera quae de aliis (dicta sunt) abbatibus, si a regula aberraverint (incorrigibiles apparuerint), fieri adjudicavimus circa eum studiose adimpleant, |
|
|
excepto quod nec cedenti per se alium substituent, nec resistenti anathema inpingent |
excepto quod, si cedere sponte noluerit, nec eum deponere, nec contumaci dicere anathema poterunt, |
7-10a
Nam si eorum consilio non acquieverit, episcopo et canonicis Cabilonensis ecclesiae ejus contumaciam notificare non differant postulantes quatinus eum ad medium deducant et clamoris facta discussione aut ipsum per omnia correctum. reddant, aut incorrigibilem a cura pastorali dejiciant. 8 Quo dejecto fratres ejusdem loci tres aut quantos voluerint nuncios ad abbatias a novo monasterio specialiter fundatas dirigant, et quoscumque per quindecim dies potuerint abbates convocent corumque consilio et auxilio, sicut Deus praeordinaverit, abbatem sibi eligant. 9 Domnus vero abbas de Firmitate interim ipsi ecclesiae praesideat donec aut eidem. pastori ab errore suo converso Deo miserante restituatur, aut alii in loco ejus subrogato regulariter subjiciatur. 10a Si autem. praefatae civitatis episcopus et clerici praevaricantem personam eo modo quo diximus examinare neglexerint,
28b
donec aut in generali capitulo aut, si illud forte am visum fuerit exspectari non posse, in conventu alio convocatis
|
10b tunc omnes abbates a novo monasterio proprie exorti, ad locum trangressionis venientes, ipsum transgressorem sanctae regulae ab officio suo deponant, moxque ipsius ecclesiae monachi in praesentia et consilio eorum abbatem. sibi praeficiant. |
abbatibus, qui de Cistercio exierunt, et aliquibus aliorurn virum inutilem ab officio suo deponant et tam ipsi quam monachi cistercienses idoneum abbatem eligere studeant. |
29
|
11 Quod si abbas illeejusque monachi abbates nostros recipere et eis obedire noluerint, gladio excommunicationis < eos > ferire, atque a catholicae ecclesiae corpore praecidere non metuant. |
Quod si abbas ille et monachi cistercienses conturnaciter recalcitrare voluerint, gladio excommunicationis eos ferire minime vereantur.
|
30
12 Posteavero si quis horum praevaricatorum (praevaricator) tandem resipiscens et animam suam salvare cupiens, ad quamlibet trium (quatuor) nostrarum ecclesiarum sive ad Firmitatem seu (sive) ad Pontiniacum, aut (sive) ad Claram Vallem (sive ad Morimundum) confugerit sicut domesticus et coheres ecclesiae (cum regulari satisfactione) recipiatur, quoadusque propriae ecclesiae, sicut justum fuerit, reconciliatae quandoque reddatur. Interim autera annuum abbatum capitulum non apud novum monasterium (Cistercium), sed ubi a tribus (quatuor) supra nominatis abbatibus praevisum fuerit celebrabitur.
De statuto inter egressos de Cistercio et suos quos generaverint,
et quod omnes ad generale capitulum veniant
et de venia et paenitentia non venientium.
VIII.
2a Cum vero aliqua ecclesiarum nostrarum Dei gratia adeo creverit ut aliud coenobium construere possit, illam diffinitionem quam nos inter nostros confratres tenemus, et ipsi inter se teneant,
2b Illud tamen volumus nobisque retinemus, ut omnes abbates cunctarum partium illa die quam inter se constituerint, ad novum monasterium veniant, ibique abbati ejusdem loci et capitulo, in sinistris corrigendis, et in observantia sanctae regulae vel ordinis obediant per omnia.
| 3 Ipsi vero cum his quos genuerint, annuum capitulum. non habebunt. | excepto quod annuum inter se capitulum non habebunt |
12
VII,2a
Harum ecclesiarum. abbates omnes per annum semel illa die quam inter se constituent ad novum monasterium veniant...
4 Si autem infirmitas corporis aut novitiorum consecratio aliquando prohibuerit ne aliquis de abbatibus nostris in constituta die ad praedictum locum conventionis nostrae occurrere valeat, priorem suum illuc dirigat, qui suae remorationis causam capitulo intimare procuret,
quique etiam, si aliquid constituerimus aut permutaverimus, abbati suo et fratribus domi renuntiet.
Sed omnes abbates de ordine nostro singulis annis ad generale capitulum cisterciense omni postposita occasione convenient,
illis solis exceptis, quos corporis infirmitas retinuerit. Qui tamen idoneum nuntium delegare debebunt, per quem necessitas remorationis eorum capitulo valeat nuntiari.
Et illis item exceptis, qui in remotioribus partibus habitantes eo termino venerint, qui eis fuerit in capitulo constitutus.
5 Quod si quis quacumque alia occasione quandoque remanere a nostro generali capitulo praesumpserit, <in > sequentis anni capitulo pro culpa veniam petat,
et in leviori culpa, quamdiu magister capituli judicaverit satisfaciat.
nec sine gravi animadversione pertranseat.
De abbatibus qui regulae vel ordinis contemptores fuerint.
IX
24a
|
2a Quod si aliquis (Si quis vero) abbatum contemptor sanctae regulae (aut) vel nostri ordinis (esse praevaricator vel) aut fratrum sibi commissorum vitiis consentiens repertus fuerit (innotuerit), abbas novi monasterii (matris ecclesiae) per se (ipsum) vel |
|
|
per priorem sui coenobii, aut per litteras eamdem personam ad emendationem ammonere quater studeat.
|
per priorem suum aut quo modo opportunius potuerit de emendatione eum admoneat usque quater.
Quod si nec ita correctus fuerit nec sponte cedere voluerit, |
2b tunc abbas majoris ecclesiae errorem ejus episcopo in cujus diocesi degit et canonicis ejus ecclesiae propalare curet. Quem ipsi vocantes, causamque ej us cum abbate praedicto diligenter discutientes, aut illum emendent aut illum incorrigibilem existentem a pastorali cura submoveant. 3a Si vero episcopus et clerici praevaricationem sanctae regulae in illo coenobio parvipendentes, eumdem abbatem aut corrigere aut deponere noluerint,
24b
congregato aliquanto numero abbatum nostrae congregationis, transgressorem sanctae regulae ab officio suo amoveant ac deinceps alter, qui dignus sit, consilio et voluntate majoris abbatis a monachis illius ecclesiae simul et abbatibus, si qui ad earn pertinent, sicut supra dictum est, eligatur.
3 b tunc novi monasterii abbas et aliqui nostrae congregationis abbates, quos secum adduxerit, ad coenobium illud venientes, transgressorem sanctae regulae ab officio suo removeant, aliumque, qui dignus sit, illius loci monachi in praesentia et consilio abbatum eligant sibi in abbatem.
25a
4a
Quod si abbas et monachi loci ecclesiae ad se venientes abbates contempserint, nec propter illos emendare se voluerint, tunc a praesentibus personis excommunicationi subdantur.
Si autem is, qui deponitur, aut monachi ejus, quod Deus avertat, contumaces et rebelles esse voluerint, ut sententiis minime acquiescant,
25b
ab ipso abbate matris ecclesiae et a ceteris coabbatibus ejus excommunicationi subdantur ac deinceps ab eo coerceantur, prout potuerit et cognoverit expedire.
26
4b
Et ab hinc si quis horum perversorum ad se reversus mortem animae suae fugere voluerit, vitamque suam in melius mutare desiderans, ad matrem suam novum videlicet monasterium, ad habitandum venerit, sicut filius illius ecclesiae monachus suscipiatur.
Ex hoc sane si quis illorum ad se reversus de morte animae suae resurgere et ad matrem, suam redire voluerit, tanquam filius paenitens recipiatur.
27
5
Qua causa multum nostris confratribus devitanda non existente, nullum monachum harum nostrarum. ecclesiarum recipimus ad habitandum. Sine consensu abbatis sui. Ipsi enim nostros non suscipiunt ad habitandum. Monachos nostros illis invitis in ecclesiam illorum non introducimus ad habitandum, nec ipsi suos in nostram.
Nam sine hac causa multo semper studio devitanda nullus abbas monachum. alterius cujuscumque abbatis ordinis nostri sine ejus assensu retineat, nullus in dornum. alterius cujuslibet sine ejus voluntate suos ad inhabitandum. monachos introducat.
28a
6
Si autem. abbates nostrarum ecclesiarum viderint matrem suam, novum scilicet monasterium,
Eodem etiam modo si forte, quod absit, abbates nostri ordinis matrem nostram cisterciensem ecclesiam.
in sancto proposito languescere et a rectissima via sanctae regulae (ab observatione regulae) vel ordinis nostri exorbitare (cognoverint), ejusdem loci abbatem per tres (quatuor primos) coabbates suos, scilicet de Firmitate, de Pontiniaco et de Claris Vallibus (et de Morimundo), sub caeterorum. abbatum nominibus (nomine usque) quater, ut corrigatur (ipse et alios corrigere curet), ammoneant et caetera quae de aliis (dicta sunt) abbatibus, si a regula aberraverint (incorrigibiles apparuerint), fieri adjudicavimus circa eum studiose adimpleant,
excepto quod nec cedenti per se alium substituent, nec resistenti anathema inpingent.
excepto quod, si cedere sponte noluerit, nec eum deponere nec contumaci dicere anathema poterunt,
7-10a
Nam si eorum consilio non acquieverit, episcopo et canonicis Cabilonensis ecclesiae ejus conturnaciam notificare non differant postulantes quatinus eum ad medium deducant et clamoris facta discussione aut ipsum per omnia correptum reddant, aut incorrigibilem a cura pastorali dejiciant. 8 Quo dejecto fratres ejusdem loci tres aut quantos voluerint nuncios ad abbatias a novo monasterio specialiter fundatas dirigant, et quoscumque per quindecim dies potuerint abbates convocent eorumque consilio et auxilio, sicut Deus praeordinaverit, abbatem sibi eligant. 9 Domnus vero abbas de Firmitate interim ipsi ecclesiae praesideat donec aut eidem pastori ab errore suo converso Deo miserante restituatur, aut, alii in loco ejus subrogato regulariter subjiciatur. l0a Si autem praefatae civitatis episcopus et clerici praevaricantem personam eo modo quo diximus examinare neglexerint,
28b
donec aut in generali capitulo aut, si illud forte jam visum fuerit exspectari non posse, in conventu alio convocatis
10b tunc omnes abbates a novo monasterio proprie exorti, ad locum trangressionis venientes, ipsum transgressorem sanctae regulae ab officio suo deponant, moxque ipsius ecclesiae monachi in praesentia et consilio eorum abbatem. sibi praeficiant.
abbatibus, qui de Cistercio exierunt, et aliquibus aliorum virurn inutilem ab officio suo deponant et tam ipsi quam monachi cistercienses idoneum abbatem. eligere studeant.
29
11 Quod si abbas illeejusque monachi abbates nostros recipere et eis obedire noluerint, gladio excommunicationis < eos > ferire, atque a catholicae ecclesiae corpore praecidere non metuant.
Quod si abbas ille et monachi cistercienses conturnaciter recalcitrare voluerint, gladio excommunicationis eos ferire minime vereantur.
30
12 Posteavero si quis horum praevaricatorum (praevaricator) tandem resipiscens et animam suam salvare cupiens, ad quamlibet trium (quatuor) nostrarum ecclesiarum sive ad Firmitatem seu (sive) ad Pontiniacum, aut (sive) ad Claram Vallem (sive ad Morimundum) confugerit sicut domesticus et coheres ecclesiae (cum regulari satisfactione) recipiatur, quoadusque propriae ecclesiae, sicut justum fuerit, reconciliatae quandoque reddatur. Interim autera annuum abbatum capitulum non apud novum monasterium (Cistercium), sed ubi a tribus (quatuor) supra nominatis abbatibus praevisum fuerit celebrabitur.
Quae lex sit inter abbatias quae se alterutras non genuerunt.
X.
10
2 Inter abbatias illas quae se alterutras non genuerunt, ista erit lex. Omnis abbas in omnibus locis sui monasterii coabbati suo cedat advenienti, ut adimpleatur: honore invicern praevenientes. Si duo aut eo amplius convenerint, qui prior erit de advenientibus locum superiorern tenebit. 3 Omnes tamen praeter abbatem praesentis loci in refectorio comedent ut supra diximus. Alias autern ubicumque convenerint, secundum tempus abbatiarum ordinem. suum tenebunt, ut cujus ecclesia fuerit antiquior, ille sit prior,
excepto quod si aliquis eorum alba indutus fuerit, stans ante omnes prioris in sinistro choro officium per omnia complebit, licet sit junior omnium.
Ubicumque vero consederint, humilient se (sibi) mutuo.
De morte et electione abbatum.
XI.
20
|
2 Fratres novi monasterii defuncto patre suo, tres sicut supra diximus, aut plures si voluerint, nuncios ad abbates transmittant, et quotquot infra quindecim dies advocare potuerint congregent, et eorurn consensu, quem Deus praeviderit sibi pastorem constituant. |
Ad electionern autern cisterciensis abbatis praefixa et nominata die ad minus per quindecim dies convocentur ex abbatibus, quorum domus de Cistercio exierunt, et ex aliis, quos praedicti abbates et fratres cistercienses idoneos noverint, et congregati in nomine Domini abbates et monachi cistercienses eligant abbatem. |
19
|
3 Interim vero domnus abbas de Firmitate, ut sub alio negocio praefati sumus, locum defuncti abbatis per omnia teneat, usquequo alius abbas electus, et locum et curarn ejusdem loci Deo adjuvante, suscipiat. |
Domui autem. cisterciensi, quia mater est omnium nostrum, dum proprio abbate caruerit, quatuor primi abbates, scilicet de Firmitate, de Pontiniaco, de Claravalle et de Morimundo provideant et super eos sit cura domus illius, donec abbas in ea electus fuerit et statutus. |
18a
Si qua domus ordinis nostri abbate proprio fuerit destituta, major abbas, de cujus domo domus illa exivit, omnem curam habeat ordinationis illius, donec in ea abbas alius eligatur
18b
|
4a In ceteris quoque coenobiis quolibet casu proprio pastore viduatis, fratres illius loci convocent illius ecclesiae abbatem quae eos genuit, et in ejus praesentia eiusque consilio, |
et praefixa die electionis etiam. ex abbatibus, si quos domus illa genuit, advocentur et consilio et voluntate patris abbatis abbates et monachi domus illius abbatem. eligant.
|
21
4b
|
de suis vel de novi monasterii fratribus vel de aliis nostris ecclesiis eligant sibi abbatem.
|
Liceat autern cuique matri ecclesiae ordinis nostri non solum de monachis filiarurn suarum ecclesiarum, sed de ipsis quoque abbatibus earum libere sibi, si necesse fuerit, assumere abbatem. |
22
|
5a Nam de extrancis ecclesiis abbatem sibi surnere, aut suos aliis ad hoc ipsum monachos dare, cisterciensibus non licet.
|
Personarn vero, de alio ordine nulla de nostris ecclesiis sibi eligat in abbatem, sicut nec nostrarum aliquam licet aliis monasteriis, quae non sunt de ordine nostro, dari. |
|
b.Quamcumque autem personam de quovis coenobiorum nostri ordinis monachi elegerint, sine refragatione recipiant.
|