SALLENTUM
PRAEROMANUM ET ROMANUM
scripsit Aelius Nestola
Sallentum est paeninsula multis
nominibus praedita. Historici Graeci (Thucydides, Herodotus, Hellanicus, Theopompus,
Polybius etc.), et postea Latini (Varro, Caesar, Livius) variis locis referunt
de populis qui incolebant hanc extremam Italiae paeninsulam ad orientem vergentem,
quam nos nunc Sallentum appellamus. Paeninsula hodie dividitur in tres districtus
administrativos, scilicet Lupiarum (v. Lecce), Brundisii et Tarenti, qui pertinent
ad maiorem regionem administrativam Apuliam vocatam, cuius caput est Barium. Historici moderni et praecipue archaeologi hanc
paeninsulam eiusque antiquos incolas " Messapiam " ac " Messapios " communiter
nominare solent. Sed Graeci et Romani diversimode appellabant paeninsulam, i.e.
Messapiam, Sallentum, Iapygiam, Calabriam) et eius incolas, scilicet Messapios,
Sallentinos, Iapyges, Calabros ; quae nomina certe ad varias tribus pertinebant.
Inter haec nomina, apud Romanos ita praevaluit
nomen " Calabria " pro paeninsula et " Calabri " pro incolis, ut in regionum Italicarum
nomenclatura " regio secunda Apulia et Calabria " memoraretur. Graeci stirpis
Doricae incolebant magnam urbem Tarentum, Magnae Graeciae caput ; eam anno 272
a.Ch.n. Romani ceperunt, post bella quibus interfuit Pyrrhus, rex Epiri et Tarentinorum
socius. Capto Tarento, Romani profligaverunt etiam Messapios, qui libere vivebant
in urbibus-civitatibus (poleis) ; has civitates, a regibus gubernatas, Graeci
Tarentini numquam subicere valuerunt.
Sed qui erant Messapii ?
Archaeologi et historici putant Messapios exortos
esse e lenta fusione trium gentium, quae sunt Cretenses (ex insula Creta immigrantes
aetate Mycenaea), autochthones et Illyrii (qui ex Illyria fretum Hydruntinum per
saecula gregatim transierunt, maritimis fluxibus provecti). Quidam linguistae
opinantur linguam Messapicam (litteris Graecis scriptam) quandam congruentiam
habuisse cum antiqua lingua Illyrica, sed lingua Illyrica adhuc vix nota est.
Messapii, qui vivebant in oppidis longis moenibus
megalithicis cinctis, fortiter restiterunt Graecis Tarentinis, quos anno 338 a.Ch.n.
sub moenibus Manduriae etiam profligaverunt, quamquam Lacedaemonii eis auxilium
tulerant ; ipse Lacedaemoniorum rex Archidamus ibi mortem obiit. Sexto et quinto
saeculo floruit cultus civilis Messapiorum, qui mores Graecos sibi assumpserunt,
litteris Graecis suam linguam scripserunt et avide importaverunt elegantia vasa
Graeca, quae conabantur imitari.
Nunc in Sallento multa loca Messapica, quibus
modernae urbes superponuntur, ab archaeologis investigantur, sicut Uzentum, Neretum,
Rudiae, Bastae, Cavallino, Muro, Li Fani, Aletium, Lupiae, Manduria, Brundisium,
Hostunium, Valesium, Hydruntum, Callipolis, Hyria, Egnatia. At Romani, Messapiis
subiectis et in servitutem redactis, totum eorum agrum inter colonias quas condiderunt
partiti sunt ; coloniae et municipia linguam Latinam longe lateque induxerunt
in hanc regionem, quam appellaverunt " Calabriam ". Messapii, Calabri facti, paulatim
reliquerunt mores linguamque Messapicam.
At etiam tum Quintus Ennius (239-169 a.Ch.n.),
primus poeta Latinus, qui hic in Messapia natus erat (Rudiis, prope Lupias), affirmabat,
secundum Gellium, se habere tres animas, quia tres linguas callebat : suam patriam,
Latinam et Graecam. Civis Romanus factus, " Nos sumus Romani qui fuimus ante Rudini
" laete dicebat in Annalibus. Pariter Messapius et Brundisinus erat tragoediographus
Pacuvius (200-130) ex eadem familia ortus ac Quintus Ennius. Livius Andronicus
(280-?), qui Graecus Tarentinus erat, e Sallento Romam se contulit ; idem Odysseam
ex Graeco in Latinum vertit. Igitur primordia litterarum Latinarum orta sunt in
Sallentino contextu culturali complurium linguarum.

Zis Batas (Iuppiter apud Messapios)
Ab occidente versus orientem.
II a.Ch.n. - V p.Ch.n.
Temporibus Romanis invertitur directio aurae
culturalis. Per Sallentum Romanum eiusque portus Brundisium et Hydruntum Romani
transeunt in regiones Balcanicas ad imperium suum amplificandum ad Orientem versus.
A portu Brundisio Dyrrachium victrices legiones diu mare Superum transeunt ; ibi,
in Epiro, est initium viae Egnatiae. Brundisini viderunt Pompeium fugientem et
Caesarem eum insequentem ; per Brundisium etiam transiit Cicero et ibi mortem
obiit Vergilius.
Portus Hydruntinus, multo minor quam Brundisinus,
etiam adhibebatur ad mare Superum transgrediendum ; inde enim brevius est iter
usque Apolloniam in Epiro sitam, scilicet 70 chiliometrorum tantum.
Titus Pomponius Atticus, qui in Epiro ingentia
praedia et magnam villam possidebat, Ciceroni amico suo suadebat per Tironem ut
potius a portu Hydrunto fretum transiret quam Brundisio, quia iter maritimum poterat
effici intra quinque horas : " Tiro negat iam tibi placere Brundisium. At iam
ego destinaveram Hydruntem quidem. Movebant me tuae quinque horae ". (Cic., Ad
Att., XV 21,3).
Anno 44 a.Ch.n., mense Aprili, Octavianus, futurus
princeps imperii, Apollonia adveniens portum Hydruntum appulit et Lupias petiit.
Ibi certior factus est de Caesaris morte : " Cassius et Brutus, arreptis pugionibus
- ei fortasse sic enarraverunt - quadraginta ictus impegerunt. Marcus Antonius
populo testamentum Caesaris legit : tu, Octaviane, tu eius heres es ! Quid acturus
es ? ". Ibi Lupiis mihi placet credere Octavianum, iuvenem duodeviginti annorum,
primas magnas cogitationes animo volvisse atque Romani Principatus primordia fuisse.
Regio Secunda : Apulia et Calabria
Urbs Lupiae nobis quoque praebebit suam faciem
Romanam, i.e. praecipue parvum amphitheatrum in maiore urbis platea situm, theatrum
et columnam in platea maiore sitam, quae olim fuit Brundisii ubi una cum altera
(adhuc in situ) terminum viae Appiae signabat ; hanc columnam cives Brundisini
Lupiensibus dono dederunt.

Lupiae : parvum amphitheatrum
Plurima alia testimonia in magnis museis servantur
Lupiis, Brundisii et Tarenti. Praeterea, Sallentini hodierni in dialecto suo servant
vocabula et locutiones latinas, quas lingua Italiana non retinuit.

Lupiae : altera columna terminalis viae Appiae
Ab Oriente versus Occidentem.
VI - XI s.
Sallentum inter Langobardos et Byzantios.
Quinto saeculo, Imperium Occidentale iam non
valet barbarorum incursionibus obstare ; ubique tunc saeviunt barbarae gentes.
Anno 476 Odoacer, praefectus praesidii imperialis, ultimum imperatorem Occidentalem,
Romulum Augustulum, deponit et ab exercitu rex proclamatur ; profitetur tamen
se ab imperatore Orientali pendere.
Ostrogothi, Theodorico duce, Imperium Orientale
invadunt Constantinopolique minantur. Tunc imperator Zeno Theodorico suadet ut
Italiam petat et inde Odoacrum expellat. Sic fit ut Ostrogothi Italiam invadant
(anno 489). Theodoricus proclamatur rex Italiae atque Ravennam eligit caput sui
regni. (Usque annum 526 regnat.)
In epistula Cassiodori, qui tunc Theodorici
praetorii praefectus est, primum legitur nomen Venetiarum et celebrantur virtutes
navales urbis incolarum. Iustinianus, imperator Orientalis factus (anno 527),
integritatem Imperii Romani restituere conatur ; devictis Vandalis, Africam recuperat
(anno 533). Difficilius est Ostrogothos in Italia devincere ; anno demum 553 Roma
et Italia sunt in dicione Iustiniani.
Anno 568, tribus tantum annis post Iustiniani
mortem, trecenta milia Langobardorum, transmissis Alpibus, in vallem Padanam descendunt
et incursionem pergunt usque in Italiam meridionalem ad fretum Siculum ; ex magna
Italiae parte expellunt Romanos Orientales, quos improprie, sed commode, historici
appellant Byzantios.At Langobardi non valent tota Italia potiri,
id quod contra fecerunt Franci in Gallia et Visigothi in Hispania ; nam in Italia
centrali, territorium Ecclesiae Romanae dividit Langobardos septentrionales a
meridionalibus.
In Italia meridionali incohatur diuturnum bellum
inter principes Langobardos Beneventi, Salerni et Capuae atque Byzantios, qui
usque ad annum 1070 manent in Sallento et in altera extrema paeninsula Bruttii.
In Sallento, quod Byzantii pergunt denominare
Calabriam (sicut tempore Imperii Romani), Langobardi progrediuntur usque Hydruntum,
sedem ducis Byzantini. Tunc temporis, i.e. octavo saeculo, Byzantinus Calabriae
dux Hydruntum relinquit et Regium migrat ad fretum Siculum.
Una autem cum duce migrat quoque nomen Calabriae,
quod ab eo tempore adhibetur loco Bruttii ad paeninsulam occidentalem designandam.
Hoc singulari modo paeninsula orientalis eademque Sallentina simul perdit et ducem
Byzantinum et antiquum nomen.
Limes munitus in Sallento dividebat territoria
Byzantiorum ab ea Langobardorum ; eius nomen apparet in toponymia hodierna : "
Paretone dei Greci ", significat " Graecorum magnum parietem ". Traditur hic limes
horizontaliter ductus esse a Tarento ad Brundisium. Sunt tamen congruentes rationes
linguisticae, iuridicae et toponymicae, quibus indicatur directionem potius fuisse
verticalem, Brundisio Callipolin.
Historia septimi et octavi saeculi parum nota
est : certe Langobardi ab urbibus Benevento ac Salerno irruunt in Apuliam, premunt
Byzantios in urbibus litoraneis, denique eos quasi ex tota Apulia expellunt. Solum
Callipolis cum extrema paeninsula manet Byzantina. At nono saeculo res mutantur
: imperator Constantinopolitanus, Basilius I, Macedonicus cognominatus, appellit
Hydruntum cum exercitu et totam Apuliam a Langobardis recuperat, quae fit unum
ex thematibus imperii. Apulia cum Sallento denominatur thema Langobardiae, cuius
caput fit Barium. Sed Sicilia manet in dicione Arabum (831-1091).
Cultus civilis Graecus in
Sallento
a decimo ad sextum decimum saeculum
Tunc incohatur maxima graecissatio Sallenti,
non solum religiosa et culturalis, sed etiam ethnica. Nam antea in Sallento non
erant incolae Graeci praeter milites et administratores Byzantinos ; haec regio
tunc erat tota Latina, incluso Tarento olim Magnae Graeciae capite. Hoc comprobatur
commercio epistulari papae Gregorii Magni, ubi nullus episcopus Graecus apparet.
A decimo saeculo episcopi Sallentini urbium
Callipolis, Hydrunti, Lupiarum et Brundisii coguntur Constantinopolitano Patriarchae
oboedire et ritum Graecum accipere et exercere. Sedes episcopalis Hydruntina ad
dignitatem metropolitanam producitur ; ei oboedire debent ceteri episcopi Sallentini.
Apud incolas Latinos quoque ritus Graecus diffunditur.
Praeterea militibus et administratoribus Graecis
se adiungunt advenae Graeci, e variis imperii thematibus immigrantes, ut ex Peloponneso,
Heraclea, urbe Ponti (anno 880) et - ut historici nunc censent - ex Sicilia ab
Arabibus tunc invasa (IX-X saeculo). Plerique immigrantes videntur advenisse per
portum Callipolis, ad sinum Tarentinum sitae.
Undecimo saeculo adveniunt Normanni, qui Byzantios
e tota Italia Meridionali et Arabes e Sicilia expellunt ; principes Langobardos
in dicionem suam redigunt. Sed - mirum paradoxon -ipso tempore, quo Byzantii Apuliam
relinquunt, cultus civilis Graecus ibi magis magisque floret ob has causas :
- Normanni, etsi abbatiis Graecis monasteria
Benedictina apposuerunt et episcopos Latinos, quibus papae erat oboediendum, imposuerunt,
tamen ritum Graecum protexerunt et clerum ritus Graeci abbatiasque Basilianas
(iuxta orientalem regulam Sancti Basilii) servaverunt. In urbe Callipoli, sede
Graecitatis Sallentinae, episcopi usque ad annum 1373 fuerunt Graeci.
- Incrementum populi : numerus enim incolarum
Graece loquentium augetur ; aream inter Lupias, Callipolin et Hydruntum sitam
incolunt duae gentes : alteri Romanice, alteri Graece loquuntur.
In hoc contextu vigent scholae domesticae apud
familias sacerdotales ritus Graeci, quae patrimonium litterarum Graecarum (sed
etiam Latinarum) tradunt ; licet recordari familiam Droso in oppido Aradei, familiam
Stiso in oppido Zollino, familiam Rizzo in oppido Soleto. In his scholis domesticis,
sacerdotum filii, qui cursum ecclesiasticum ineunt, officium sacerdotale domi
a patris ore et exemplo discunt (notandum est sacerdotibus Graecis licere uxorem
ducere).
Sacerdos ritus Graeci, protopapa nuncupatus,
est figura typica hominis docti Sallentini ; cultus civilis Italo-Byzantinus usque
ad saeculum quintum decimum manet sine ullo adiumento Latino ; bibliothecae, scriptoria
et scholae ipsae servantur in familiis sacerdotalibus Graecis.
Magni momenti codex Vaticanus Graecus 1276 continet
anthologiam Graeco-Sallentinam quarti decimi saeculi, qua traduntur opera poetica
Georgi Callipolitani, Nettarii Hydruntini, Johannis Grasso et Nicolai Hydruntini.
Sed adhuc inveniuntur alia manuscripta operum poeticorum Graeco-Sallentinorum.
Cum traditio Graeca, praesertim rhetorica et
parum novatrix, humanismo Italico occurrit, brevi evanescit victa. Inventa arte
typographica, scriptoria apud familias sacerdotales Graeco-Sallentinas operari
desinunt. Manuscripta Sallentina classicorum auctorum Graecorum et Latinorum ab
humanistis empta per omnes bibliothecas Europae dispersa sunt. Investigatores
hodierni (memoro Andream Jacob, studiosum Belgam, et Marcellum Gigante) indicem
horum manuscriptorum Sallentinorum conficiendum curant.
Mansit solum ritus Graecus. Sed post concilium
Tridentinum, episcopi Sallentini, iussu Curiae Romanae, omnia vestigia ritus Graeci
eradicaverunt et sacerdotium Graecum aboleverunt.
In arte Graeco-Sallentina maximi momenti sunt
imagines pictae in ecclesiis et praecipue ruri, in cryptis et ecclesiis in rupibus
excavatis (Italice : chiese rupestri). Nam saeculis X-XIV, ruri, diffunditur in
Sallento (sed etiam in Apulia media), ob causas oeconomicas, sociales et religiosas
(i.e. eremitismum), modus vivendi troglodyticus.
Imagines sanctorum delineatae sunt more iconographico
byzantino et dedicationes scriptae sunt lingua Graeca ; tandem celebrabatur Graeco
ritu. In extremo Sallento exstant plus quam 63 ecclesiae rupestres, quas episcopi,
etiam aetate post-tridentina, visitabant in suis itineribus pastoralibus et in
relationibus adnotabant. Structura et imagines harum ecclesiarum hypogearum a
studiosis et ab historicis artis diligenter investigatae sunt.
Lingua " Griko "
Transacto tempore quo in Sallento lingua Graeca
synonymon cultus civilis erat, " Grikorum " singularitas linguistica causa separationis
facta est ; " Griki " arcebantur, ut advenae. (Graece loquentes se ipsos " Griki
" appellabant et " Griko " suam linguam.) " Gens duarum linguarum" (Griko et dialectus
Sallentina) habebatur ut infida et perfida atque contemnebatur ab Italiane loquentibus.
Erat sermo pauperum, agricolarum carbonariorumque ; contra homines divites vel
exculti potius sermone Italiano utebantur, quam contempto sermone Griko.
Hodiernis temporibus, insula linguistica Graecanica
coartatur ad novem oppida : Calimera, Zollino, Soleto, Castrignano dei Greci,
Corigliano, Martano, Melpignano, Martignano, Sternatia. Locutores autem pauciores
in dies fiunt. Orta est disputatio de origine linguae Griko ; Geraldus Rohlfs,
Germanus philologus Monacensis, qui huius linguae vocabularium edidit una cum
vocabulario dialecti romanicae Sallentinae, enixe propugnavit pro origine sermonis
Griko tempore Magnae Graeciae. At philologi Itali et historici censent hunc sermonem
solum ortum esse aetate Byzantina.
Inde a nono saeculo, Griko fuit sermo sui iuris
; nullam consuetudinem habuit cum vivo ac mutabili sermone, quem adhibebant Graeci
ultra mare Ionium. Haec lingua, per undecim saecula tantum viva populi voce tradita,
caret traditione scripta. Griko decursu temporum discessit a lingua Graeca moderna.
Exeunte undevicesimo saeculo, nonnulli docti, in Graecia Sallentina nati et Griko
loquentes, operam dederunt ut Griki dignitatis suae linguae conscii fiant. Transcribunt
" Griko ", linguam tantum voce traditam, alphabeto Latino ; collegerunt cantilenas,
fabulas populares, confecerunt lexica et grammaticam. Tali modo saeculis undevicesimo
et vicesimo floruerunt nonnullae litterae in lingua Grico.
Ab Occidente versus Orientem.
XI - XV s.
Normanni - Suebi - Andecavenses : 1070 - 1435
Ineunte undecimo saeculo, ut supra dictum est,
Italia meridionalis dividebatur in principatus Langobardos Beneventi, Salerni
et Capuae atque possessiones Byzantinas Apuliae et Calabriae. Arabes Siciliam
occupabant. Medio undecimo saeculo, circiter decem milia Normannorum mercenarii
erant complurium Langobardorum principum et Byzantinorum Apuliae ducum, qui omnes
inter se bellabant.
Cum Normanni decreverunt pro se ipsis bellare,
Langobardos profligaverunt, Byzantios ex Apulia expulerunt et totam Italiam meridionalem
in unum regnum coegerunt. Anno 1070 reliquos Byzantios e portu Hydrunto fugaverunt.
Papa nominavit Robertum, Guiscardum dictum (id est astutum), e familia Altavilla
ortum, Apuliae et Calabriae ducem Capuaeque principem.
Eius heres, Rogerius de Altavilla, postquam
Arabes e Sicilia expulit, a Papa rex Siciliae, Apuliae et Calabriae factus est.
Hoc regnum Italiae meridionalis et Siciliae octingentos annos duravit, scilicet
usque ad annum 1860, cum Iosephus Garibaldi id adiunxit novo regno Italiae. Normanni
igitur ibi primam modernam rem publicam creaverunt, in unum congregatam quamquam
ex diversis gentibus constantem, Latinis, Graecis, Hebraeis, Arabibus, Langobardis.
Regimen, etsi absolutum, respiciebat singulorum
religionem ritusque atque industriose patebat Orienti ceterisque regionibus Mediterraneis.
Paeninsula Sallentina abhinc denominationem administrativam accepit quae est "
Terra Hydrunti " (Ital. Terra d'Otranto). Haec denominatio usque ad initium vicesimi
saeculi feliciter servata est ; Terra Hydrunti, plus quam Sallentum, animam Graecam
cum Latina iungit, quia memoratur Hydruntum, urbs extremae Italiae orientalis,
quae fuit sedes ducis Byzantini, sedes metropolitani orthodoxi et vera porta Italiae
ad Orientem.
Aenigma historicum nunc est enodandum : cur
Normanni, populus borealis, medium mare Mediterraneum petiverunt ? Exilis causa,
sed effectu formidabilis, fuit cultus Sancti Michaelis, ducis militiae caelestis.
Spelunca enim Sancti Michaelis, in Apuliae monte Gargano sita, prioribus Medii
Aevi temporibus, praeter Hierosolyma et Romam, tertius locus maioris momenti erat
quem adibant peregres christiani.
Ille sanctus, cum gladio, lorica, scuto effigiatus,
videbatur signum esse virium Boni cum viribus Mali luctantium. Quamquam fama ac
imagine esset sanctus orientalis, gens Langobardorum eius cultum adoptavit. Normanni
quoque, gens aeque bellicosa, illum sanctum bellatorem coluerunt et eum elegerunt
protectorem, ita ut in Normannia facerent montem Sancti Michaelis unum e pulcherrimis
clarissimisque sanctuariis. Exstabat igitur via Michaelica, qua Normanni peregres
montem Garganum petebant, sicut via Santi Iacobi ad Compostellam et via francigena
ad basilicam Romanam Sancti Petri (" francigena ", quia e Francogallia Romam ducebat).

Mons Sancti Angeli in Gargano
E piis peregrinis Normannis multi manebant in
Italia ; alii, domum redeuntes, referebant de divitibus urbibus maritimis Apuliae,
de contentionibus inter principes Capuae, Beneventi, Salerni et de debilitate
Byzantiorum in Apulia et Calabria. Tunc pietati substituta est divitiarum cupiditas
; tantum arsit eorum virtus ferocitasque, ut in ecclesiis homines misericordiam
Dei implorarent : " A furore Normannorum libera nos, Domine ".

Ecclesia cathedralis Bitonti (Bitonto)
Ex Normanniae oppido Altavilla (hodie Hauteville
sur Mer) advenit turba Normannorum, quam ducebant quattuor fratres, Wilhelmus,
Umfredus, Robertus et Rogerius ; hi tam fortiter pugnaverunt contra omnes, Byzantios,
Longobardos et Arabes, ut Hydruntum (anno 1070), Barium (anno 1071), Panormum
(anno 1072), Salernum (anno1076) expugnarent.
Eodem tempore, alii Normanni Magnam Britanniam
invadebant eaque potiebantur. Italia meridionali a Roberto Viscardo in unum coacta,
eius stirps de Altavilla Normannorum regnum gubernavit : Rogerius, Rogerius II,
Vilhelmus I, Vilhelmus II, Tancredus. Ab Italia meridionali proficiscentes Normanni
alias regiones mediterraneas aggressi sunt, insulas Ionicas, ipsam Constantinopolin,
Tunesiam, Terram Sanctam. Hydruntum facta est statio navalis Normannorum.
Robertus, transmisso freto Hydruntino, (anno
1081) imperatorem Constantinopolitanum Alexium Comnenum profligavit. Roberti mors
impedivit ne Contantinopolin oppugnaret. Bohemundus, princeps Tarenti, primam
Cruciatam expeditionem participavit, post quam factus est princeps Antiochiae.
Rogerius II (ab anno 1135 ad annum 1153) Africa
septentrionali ab Oea (hodie Tripoli) usque Tunetum (hodie Tunis) potitus est.
Sed mortuo Rogerio, eius successor Vilhelmus Africam perdidit (1160), Almohadibus
prementibus. E tota Europa milites, crucesignati, peregres ad portus Barii, Brundisii
et Hydrunti confluunt, Terram Sanctam petituri.
Aetate Normanna, pulcherrimae ecclesiae cathedrales
stilo romanico aedificatae sunt, praecipue in Apulia - ob abundantiam materiae
calcareae ad aedificandum aptae - ; ibi tunc novae formae architectonicae ac stilisticae
ortae sunt, quibus creatus est typicus stilus " romanico - Apulus ".

Portus Tranensis (Trani) et ecclesia cathedralis
Sed in Sallento, ut in Apulia centrali et septentrionali,
formae romanicae raro nunc apparent, cum inglobatae sint posterioribus additamentis
barocis. Hydrunti manet mirum opus tessellatum saeculi duodecimi, quod maximum
videtur esse totius Europae. Pavimentum enim ecclesiae cathedralis totum opere
musivo effecit annis 1163-1165 Pantaleon, monacus abbatiae Basilianae Sancti Nicolae
Casularum ; haec abbatia, prope Hydruntum sita, clara culturae italo-byzantinae
sedes erat.
Ecclesia cathedralis Hydrunti, romanica ; sed
magna rosa est gothica et portale barocum.
Federicus II, puer Apuliae, stupor mundi,
Imperator (1198-1250)
Constantia de Altavilla, ultima heres regalis
stirpis Normannorum, ab anno 1186 nupta erat Henrico Suebico, filio Federici I
Barbarossae, Sacri Imperii Romani Germanici imperatoris. Inde factum est ut per
sexaginta annos regnum Siciliae, Apuliae et Calabriae esset in dicione imperatoris
Germanici Federici II, Constantiae filii. Qui vir, in Italia natus, malebat in
Italia vivere et, neglegens suum feudum Germanicum, dilectam Apuliam elegit mansionem.
Ibi, Fodiis (v. Foggia), novam domum regiam aedificavit et multis in aliis locis
castra et turres et domos. Praestantissimum ex his aedificiis est Castrum Montis
prope Barium.
Germani Federicum II despiciebant eumque appellabant
" puerum Apuliae " ; qui vero titulus apud Italos ita honorificus habebatur, ut
a tempore Dantis Alighieri usque nunc vigeret " mythus Federici II ". Habebatur
enim ut imperator, rex, legum auctor, poeta in lingua Italiana, scriptor, miles,
idealista, magnus homo politicus, ad summam " stupor mundi ", ut aiebant eius
laudatores. Federicum II tamen oderant divites urbes Italiae septentrionalis,
quae eum verbo tantum Imperatorem agnoscebant et tributa solvere nolebant.
Imperatoris Suebi chartophylax (i.e. bibliothecarius)
studiosusque, Georgius ex Callipoli, erat poeta Sallentinus lingua Graeca ; in
suis scriptis ille strenuus Gibelinus inimicusque Ecclesiae Latinae patefaciebat
suam fidem politicam atque suam fidelitatem admirationemque erga Federicum. Magni
momenti est eius opus " Querela Romae " e centum versibus iambicis constans, quo
- iuxta modum rhetoricum " prosopopoeiae " - ipsa urbs Roma alloquitur Federicum
Imperatorem. Roma queritur quod relinquitur atque exorat Deum ut animum Federici
concitet et Ecclesiam Romanam purificet ; Federicus, princeps fortissimus, celebratur
ter beatus, (o krataiņs kai triseydąimon anax) et vocatur stupor mundi (to tąuma
tes oikoumčnes).
Etiam postero saeculo, Federici fama extollitur
in operibus Dantis Alighieri. Memorare mihi libet locum poetae Florentini, in
Paradiso III, ubi apparet Constantia de Altavilla, uxor imperatoris Henrici VI
et mater Federici II : " Ecce magna Constantia, quae ex secundo vento Suebiae
/ peperit tertiam et ultimam potestatem. "
Imperatores Suebi, Federicus I Barbarossa, Henricus
VI et Federicus II, poetae Gibelino, Imperii fautori, videbantur esse vehementes
venti, in Italiam descendentes ex boreali Suebia, ut restituerent ac renovarent
Imperium contra Papatum et particularismum civitatum Italicarum. Sed in Europa
alii venti contrarii spirabant, qui auris imperialibus obstabant ; ipse enim Papa
timebat ne opprimeretur, si septentrionalis vicinus, Imperium Germanicum, et meridionalis,
regnum Apuliae et Siciliae, in eiusdem principis potestatem veniret.
Anno 1250, in castello Ferentino, obiit Federicus
II, alteris vehementer invisus, ab alteris amatus. Mortuo Federico II, mortuo
quoque paulo post eius tenero filio Conrado IV, unus supererat nepos, Conradinus
adhuc infans. Manfredus, Federici II nothus filius et Conradini tutor, de facto
regiminis habenas tenebat. " Fulvus erat et pulcher et decora facie " : his verbis
in clarissimo loco Purgatorii (III,107) Dante eum effingit (Italice " biondo era
e bello e di gentile aspetto ") et re vera erat vir strenuus, magnanimus, patris
virtutibus praeditus.
Anno 1265, Papa Urbanus IV decrevit ut reliqui
Suebi, quos iam excommunicaverat, expellerentur, atque ut Carolus Andecavensis
(Fr. Anjou), frater Francogalliae regis Ludovici IX, qui postea Sanctus Ludovicus
factus est) rex Siciliae et Apuliae fieret. Tunc Carolus, Provinciae comes, cum
Francorum Provincialiumque exercitu in Italiam meridionalem descendit et Manfredum
aggressus est. Anno 1266, in magno proelio apud Beneventum, Manfredus et regnum
et vitam amisit.
Grex poetarum , qui Scholae Sicilianae vocantur,
lingua vulgari sua opera pangebant ; cum disparuit stirps Sueborum, quae eos fovebat,
hi poetae in Tusciam migraverunt, ubi nascens lingua Italiana colorem Siculo-meridionalem
perdidit Tuscamque assumpsit.
1266 - 1435 : Aetas Andecavensis
Statim ac Carolus I Andecavensis (Fr. d'Anjou),
princeps pius sed avarissimus et crudelis, factus est rex Siciliae et Apuliae,
ubicumque in Apulia et Sicilia exortae sunt seditiones dynastiae Suebae fautorum.
Conradinus, ultimus Sueborum stirpis heres, fere adultus factus, per totam Italiam
vires Gibelinorum colligebat, avitum regnum petens.
In Sallento urbes Brundisium, Lupiae, Hydruntum,
Neretum, Callipolis, Conradino et Imperio fideles manebant. Nam vigebat in Sallento
auctoritas imperialis atque desiderabatur universalismus Romanus, cuius imperium
Byzantinum traditionem servaverat. Crudelissima fuit sors Conradini, septemdecim
annos tantum nati ; victus enim in proelio apud Tagliacozzo in Aprutio, dolo traditus
est Carolo Andecavensi et mense Octobri anni 1268, Neapoli, in platea Mercatus
obtruncatus est. Narratur populum commotum esse eius immatura iuventute, virtute
et fato. Nunc quiescit in ecclesia Carminis, Neapoli, ubi quotannis adhuc celebratur
ritus funebris in eius memoriam.
In Sallento, arx Callipolitana obstitit Andecavensibus
usque ad mensem Maium anni 1269. Post expugnationem tota urbs habitantibus vacuefacta
est atque episcopus in vicinum oppidum Aletium migrare coactus est.
Paucis decenniis post, vectigalis rapacitas
Andecavensium incitavit Sicilianos ad rebellionem generalem, cui nomen datur "
Vesperi Siciliani " (anno 1282); tunc omnes malefactores et milites Andecavenses
occisi sunt.
Postea Siculi regem ex familia Aragonensi sibi
elegerunt, quo factum est ut (ab anno 1285 usque ad annum 1503), Regnum meridionale
Siciliam perderet. Reges Andecavenses (Carolus I, Carolus II, Robertus, Iohanna
I, Carolus III, Ladislaus, Iohanna II) titulum tantum regis Siciliae servaverunt.
Qua de causa vulgariter invaluit usus appellationis " Regni Neapolitani ".
Saeculo quinto decimo ultima regina Andecavensis,
Johanna II, herede carens, adoptavit Alphonsum ex Aragonia, Magnanimum dictum,
quia favebat humanistis linguam Italianam, Graecam et Latinam colentibus, velut
Pontano, Sannazaro, Panormita. Idem princeps Neapoli creavit Academiam Alphonsinam,
postea Pontanianam dictam. Huius Academiae sodales fuerunt humanistae Sallentini
Antonius de Ferrariis (ex Galatula. Ital. : Galatone) et Robertus Caracciolo (ex
Lupiis).
Aetas fracturae inter Occidentem
et Orientem. XVI-XVIII s.
Anno 1480, ingens pavor irrupit in Italiam,
cum Turci Hydruntum expugnavissent. Illo anno, die Veneris 28 mensis Iulii, Turcorum
classis e centum et triginta duabus navibus constans, a portu Aulona profecta,
mari Adriatico noctu transito, diluculo apparuit ante Hydruntum.
Sedecim milia Turcorum, duce Gedik Achmet, praefecto
Albaniae, cum mille equis, e navibus exposita sunt in litus supra Hydruntinum,
apud parvos lacus " Alimini " nuncupatos ; tunc agros vastare coeperunt et oppida
habitantibus vacuefacere ; seniores occidebantur, iuniores Constantinopolin deportabantur,
mulieres capiebantur ; fuerunt duo circiter milia captivorum.
Postea, Turci castra posuerunt ante moenia Hydrunti,
et - ut refert Turcus annalium scriptor -, antequam in urbem ingentia saxa globosa
bombardis mittere inciperent, Gedik Achmet civibus Hydruntinis nuntium misit,
quo, secundum coranicas praescriptiones et Turcicum ius belli, urbis deditionem
exigebat : " si - non inviti - se dedere vellent, omnibus vitam salvam fore, ita
ut possent ex urbe abire una cum sua familia, mulieribus et filiis quocumque liberet
; contra, si vellent in urbe manere in dicione domini sultani, se eos optime tractaturum
esse, eodem modo ac alios subditos, quibus imperat sultanus in suis terris. "
Hydruntini se defendere decreverunt, nolentes
christianam fidem prodere et regi Ferdinando infideles esse. Funestum consilium
! Nam praesidium Hydruntinum illo anno 1480 erat tenuissimum. In urbe erant circiter
sex milia habitantium ; plurimi enim, quibus Turcorum irruptio imminere videbatur,
aufugerant seque in tutiora loca receperant.
Turci primum coeperunt moenia quatere ingentibus
bombardis ; diruptis moenibus, urbs nondum erat capta ; nam usque ad vesperum
pugna protracta est, sed Hydruntini demum a Turcorum multitudine superati sunt.
Tunc incohata est magna caedes habitantium armatorum et militum atque raptio iuvenum
ac mulierum. Archiepiscopus Stefanus de Pendinellis super altare ecclesiae cathedralis
occisus est cum omnibus sacerdotibus.
Hoc duci Gedik Achmet non suffecit ; octingentos
pertinaces Hydruntinos extra muros in colle Minervae obtruncari iussit. Hi octingenti
Hydruntini ab Ecclesia venerantur ut sancti martyres, quia noluerunt vitam servare,
fidem christianam prodendo. In cathedrali ecclesia Hydruntina ossa 800 Martyrum
servata sunt atque in magnis armariis vitreis ostenduntur.
Vacuefacto Hydrunto, dux Gedik Achmet ibi praesidium
Turcorum reliquit et, suae atrocitatis famae per Sallentum confidens, epistulam
misit ad Franciscum De Arenis, archiepiscopum Brundisinum et vicarium in Apulia
regis Ferdinandi, Alphonsi Magnanimi heredis ; eius verba erant modo vehementia
: " Volo hanc terram, quia huc veni, iussu domini mei ; vult enim hanc regionem
habere, quam nunc possidet rex, qui huius terrae rex non est ", modo mitiora ac
suasoria : " Benevolens a vobis peto ut hanc terram mihi tradatis, quae in dicionem
mei domini veniat ; si Deus custodiet meum unicum filium, nolite timere ; iuro
per caput meum et per illum Deum qui me creavit, me vos tractaturum esse eodem
modo ac incolas omnium terrarum magni mei domini. "
Sed hanc brevem amoris speciem sequebantur verba
minantia de igne, ruina, eversione et morte.
Magna erat fama Achmeti ; qui vir humillimo
loco Albanensi natus, Gedik nuncupatus erat, quia nonnulis dentibus carebat ;
quamquam parvae staturae et foedus, favente sultano Mahumeto, mirum cursum honorum
apud Turcos habuit : stabularius in cohorte ianicerorum, praefectus ianicerorum,
dux classis Turcicae, denique praefectus Aulonae in Albania. Dux strenuus erat,
optimus strategus sed etiam artium cultor. Hodie adhuc exstant Constantinopoli
" balnea Gedik Achmeti " et in urbe Anatolica Afion " meschita Gedik Achmeti ".
Gedik Achmet fideliter obtemperare voluit magno sultano eiusque desiderata ad
universalismum politicum et islamicum spectantia exsequi.
Casu inveni opus poeticum, generis historici
et ad modum orientalem " gazel " compositum, quod magnus poeta Turcus Yahya Kemal
saeculo praeterito dicavit Gedik Achmeto Hydrunti oppugnatori. Velim, sodales,
vobis legere Latinam transcriptionem quam plusminusve libere feci ex lingua Anglica,
ut eius magnum adflatum percipiatis :
Gazel to Gedik Achmed Pasa
Christi auras fortes disperdunt venti,
ad litus hostile galeae appellunt, victrices.
Usque remotum Hydruntum saeviebat Achmetus dux.
usque Romam fortasse equorum hinnitus auditur.
" Lą iląha illą Alląh ! " eiulatur
" Deus unus est " ut evocatio orandi
illuc, ad magnam sancti Petri ecclesiam, perveniat
ubi infideles adorant.
A Romano pontifice ad ipsum Christum
lux Alchorani infideles bellantes inundabit.
Tuae imagini - Achmete - hoc offero opus
quod caelum scandat altissimum.
( The winds prevail upon the breath of Christ
/The galleons conquer to the foeman shore. / To far Otranto stormed Ahmed Pasa
/Perhaps as far as Rome the horsetails roar. / Cry : " God is One ! " : the prayer
call must reach / Yon famous church where infideis adore. / From Roman Pope to
Christ himself the light / Of Islam flood the infidel at war. / Let Kemal be an
offering for your soul / To topmost heaven let this gazel soar.) (Translated by
Bernard Lewis )
Gedik Achmeti cursus honorum dirum finem habuit,
ut saepe accidebat in aula sultani ; novo sultano Bayezid displicuit, quamquam
eum adiuvaverat ad regnum potiundum, et strangulatus est.
Etsi Hydruntina expugnatio historicis bene nota
est, causae tamen huius belli necnon secreta sultani consilia vix innotescunt
; praeterea, scriptores Turci illius temporis non censuerunt oppugnationem Hydrunti
et gesta ducis Gedik Achmet magni momenti fuisse. Nam infelici exitu expeditionis
historici Turci, plerumque rethorici et laudatores, incitabantur ad inceptum Hydruntinum
deminuendum.
Tamen, si sultani Mahumeti II res gestas post
Constantinopolin captam consideramus, patet eum annis septuagesimis quinti decimi
saeculi aream fidei islamicae (dar al islam) ad occidentem in Italiam extendere
voluisse, cum se duceret imperatorum Byzantinorum successorem.
Bello contra Venetias feliciter confecto, Turci
in dicionem suam receperunt magnam insulam Euboeam (tunc Negropontem vocatam)
et portus Modoni et Coroni in Peloponneso (tunc Morea vocato) sitos. Sed quamquam
anno 1479 pax cum Venetiis facta erat, sultanus per suum Albaniae praefectum,
Gedik Achmet, potiri perrexit insulis urbibusque maris Ionii et Hadriatici :
- Ipso anno 1479, Cefalonia et Leucas captae
sunt, quas possidebat familia Del Tocco sub tutela regis Neapolitani.
- Urbs Dyrrachium in Albania, quae in Venetiarum
dicione erat.
Mensibus Aprili et Maio, anno 1480, provisores
Veneti urbis Neapolis in Peloponneso, sive Morea, certiorem faciebant Ducem Venetorum
de transitu navium ad portum Aulonam et de dilectu militum peculiater " ad invadendam
Apuliam ".
Hydrunti igitur scelerata expugnatio non erat
inexspectata ; Veneti et Florentini, regis Neapolitani Ferdinandi inimici acerrimi,
fortasse iam de Turcorum consiliis certiores facti erant. Nec Veneti, post longum
infelixque bellum cum Turcis, pacem violare in animo habebant. Classis quam Veneti
collocaverant in propinquo portu Corcyrae, ad ancoras mansit.
Cognita Hydrunti expugnatione, Papa Sixtus IV
bullam circummisit, qua christianos Europae principes hortabatur ad regem Neapolitanum,
militibus, navibus et pecunia adiuvandum, qui Turcos Hydrunto expelleret.
Rex Angliae recusavit. Rex Francogalliae auxilium
promisit et pecuniam misit. Imperator Germanicus impediebatur, quod Turci imminebant
imperii finibus. Principes Italiae cunctabantur, dubitantes num Turcorum metus
magis respiciendus esset quam diffidentia regis Neapolitani. Nam rex Ferdinandus,
rumpens indutias inter Italiae principatus, conabatur potiri urbibus Tuscis, praecipue,
Sena. Exercitum tamen Sena deduxit menseque Septembri anno 1480 Hydruntum misit,
duce filio Alphonso.
Sed est tempus bellandi, est tempus belli differendi.
Annus ad finem iam vergebat ; quare, instante hieme, necesse erat res bellicas
differre. In terra, dum alter exercitus alterius in conspectu erat, Turci saepe
praecellebant. In mari, classis Neapolitana nonnullis occasionibus feliciter obstabat
Turcorum commeatibus inter Hydruntum et Aulonam. Interea Gedik Achmet bellum parabat
verno tempore renovandum atque in Anatolia milites conscribebat.
Expugnatio regni Neapolitani, quae postea, anno
1494, facile facta est, cum Carolus VIII, rex Francogalliae, discordia principum
utens, Italiam invadit, multo facilius accidisset anno 1481, si Turci Italiam
meridionalem invasissent Romamque petivissent.
Sed Fortuna omnia regit ; inopinanter, die tertio
mensis Mai, anno 1481, Machometus II, Magnus Turcus, Constantinopolis expugnator,
diem supremum obiit. In toto orbe christiano gratiae divinae Providentiae actae
sunt. Constantinopoli autem exardescit bellum intestinum inter sultani heredes
fratresque, Bayezid et Zem. Gedik Achmet ut faveat Bayazid, Italica incepta reliquit.
Turcorum praesidium Hydruntinum nullum auxilium accepit. Contra, aestivo tempore,
rex Ferdinandus acceperat auxilia pecuniaria (a Papa, ex Francogallia, Mediolano,
Florentia et Ferrara), auxilia navalia (ex Portugallia, ex Aragonia, Florentia
et a Papa) atque auxilia terrestria (a Papa et ex Hungaria ).
Praesidium Turcorum obsidebatur terra marique.
Tandem, die decimo mensis Septembris anno 1481, Turci, salva vita, se dederunt.
Boni milites christiani, Domino Deo laudato pro urbe ab infidelibus recuperata,
discurrentes per vias et palatia, omnia diripuerunt, quae Hydrunti supererant
post Turcorum priorem praedationem.
Tota gloria tributa est duci Calabriae, Alphonso
Aragonensi, regis Ferdinandi filio. Terra Hydrunti sive Sallentum ex eo tempore
insigne habuit, quod Provincia Lupiensis adhuc servat : delphinus, signum boni,
dentibus arripit mediam lunam Turcicam, signum mali.
Post expugnationem Hydrunti et trucidationem
vel exilium eius incolarum, per totum sextum decimum saeculum imminuit periculum
Turcorum aut piratarum, qui, inopinanter per mare advecti, urbes et oppida litoris
Italiae praesertim extremae oppugnabant. Quare regni Neapolitani novi possessores,
imperator Carolus V et postea Philippus II, rex Hispaniae, post bella Italica
inter Francogallos et Hispano-Imperiales, turres erigendas curaverunt secundum
totum litus maris et magna castra muniverunt.
In Sallento, propter Turcorum proximitatem,
numerus turrium litoralium fuit ingens, maior quam in ceteris regionibus regni
Neapoilitani ; inter singulas turres intervallum erat circiter binorum chiliometrorum,
ita ut vigiliae possent igneis signis inter se communicare atque equitum cursu
incolas agricolasque de instante periculo monere. Non modo castra nova struendi
ratione aedificata sunt ad urbes Hydruntum, Lupias, Cupertinum, Achaiam, Callipolin,
Tarentum, Barium, Brundusium tuendas, sed etiam ruri, in interiore Sallenti parte,
villae rusticae (v. " massariae " vocatae) munitionibus praeditae sunt ; hae villae
munitae hodie praeter usum agriculturae peregrinatores accipiunt hospites. Architecti
Sallentini, ut Evangelista Menga et marchio Acayae, operabantur ubicumque in regno
Neapolitano et Melitae (v. Malta) atque nova et vetera castra modernis technicis
muniebant contra bombardas.
Tunc nova aetas incohatur in Apulia et Sallento,
quia hae regiones propter tot munitiones trecentos annos seclusae manserunt. Fretum
Hydruntinum desiit esse pons inter duos orbes mediterraneos i.e. inter cultum
civilem occidentalem et orientalem ; immo facta est fractura. Venetiae perrexerunt
esse Occidentis propugnaculum ; earum classes nitebantur in portibus Corcyrae,
Cypri et Cretae. Earum naves bellicae militesque vias maritimas et commercium
cum Oriente tuebantur. Eodem tempore, regnum Neapolis et Siciliae, amissa autonomia,
fiebat provincia imperii Hispanici.
Anno 1571, in mari Ionio apud Lepantum, ducentae
naves bellicae, " galeae " dictae, Venetiarum, Hispaniae et Papae, duce Johanne
Austriaco, classem Turcorum profligaverunt. Turci postea iam non ausi sunt Occidentem
per mare oppugnare ; aequilibrium factum erat inter classes Venetiorum Hispanorumque
atque classem Turcorum ; quare Turci impetus suos potius in regiones Danubianas
direxerunt.
Piratae tamen, non solum Turci, sed etiam Graeci,
Mauri quin etiam christiani, perrexerunt incursiones in Italiae litora facere
ad viros, mulieres et pueros capiendos atque ad animalia rapienda. Apud Italos
diu mansit pavor invasionis Turcorum. Adhuc nota est popularis illius temporis
locutio : " Mater mea, adsunt Turci ! " Portus Sallentini Brundisii, Hydrunti,
Callipolis et Tarenti inclinantur ; eorum commercium solum fit cum Venetiis, Ragusa,
Ancona et Corcyra, i.e. tantum intra mare Hadriaticum.

Castrum Callipolis
Saeculo duodevicesimo regnum Neapolitanum iterum
fit sui iuris, regnante dynastia Borbonica. Revolutio Francogallica induxit magnas
novitates in regnum Neapolitanum ; Iosephus Buonaparte, Napoleonis frater et rex
Neapolis factus, anno 1806 veterem feudalismum abrogavit. Postea, cum Ioachim
Murat rex factus est, Italos conatus est ad libertatem et ad autonomiam politicam
ducere. A Borboniis victus, interfectus est in Calabria anno 1815. Saeculo undevicesimo
Sallentum secutum est vicissitudines regni Neapolitani et novi regni Italiani.
Aetas baroca
At, saeculis sexto decimo et septimo decimo,
cum regnum Neapolitanum suam autonomiam perdidit, eius oeconomia languescit, quia
vicerex Hispanus, Neapoli residens, ingentem pecuniam in urbibus et oppidis colligebat,
qua alebantur Hispanica bella in Europa.
Cives Regni a terrae possessoribus opprimebantur
atque ad paupertatem redigebantur. Etsi maior in dies fiebat fossa inter divites
et pauperes, tamen in Sallento artes splendide florere coeperunt ; creata est
ars singularis et ab arte Apuliae septentrionalis diversa, quae dicitur " ars
baroca Lupiensis " (It. Barocco Leccese).

Basilica Lupiensis Sanctae Crucis
Singularitas huius validi artis indigeni pendet
a vi ornatus et usu lapidis calcarei, qui facile exsculpitur ; praeterea seclusus
est ab aura aliarum Italiae regionum. Artifices, sculptores et operarii sunt omnes
Sallentini, ut Josephus Zimbalo, Gabriel Riccardi, Caesar Penna, Iohannes-Maria
Tarantino etc. Memoria veteris Graecitatis apparet in ratione plastica vestis
componendae, in vultuum pulchritudine vere Hellenica, in scaena theatrali.
Praeterea ars Baroca Lupiensis caret ordine
et structura spatiali, id est perspectiva, praesertim in aedificiorum parte interiore.
Repudiatur ergo classicismus occidentalis et praevalet in ornatu ebrius aspectus
Dionysiacus et formarum levitas. In contextu suae seclusionis ab Hostunio usque
Leucadem, Sallentum, Regni appendix factum, arte Baroca se ipsum celebrat. Praecipua
Sallenti imago constat ex ingentibus castellis, turribus atque ecclesiis et palatiis
barocis. Ad summam, ingens monasterium et vastum castrum a Tarento usque Hydruntum,
a Brundisio usque Callipolin...