|
SYMPOSIVM ARVERNVM instituet Melissa auspiciis Academiae Latinitati Fovendae d. 23-30 m. Iulii a. 2007
|
|
|
|
Proxima æstate Melissa symposium Latinum in Francogallia instituet in Arvernorum montibus olim vulcaniis, in vetere oppido Sancti Flori (v.Saint-Flour). Habebitur in praestanti aedificio iuxta veterem oppidi partem sito, unde patet latus prospectus. In hoc aedificio nuper ad seminaria accipienda aptato participes conclavibus fruentur privatis commoditatibus praeditis. Hoc symposio, quod volumus esse iucundum sodalium concilium, participibus occasio dabitur de variis argumentis disputandi. Amplum thema generale erit "de epistulis Latinis", quales, quomodo, de quibus argumentis decursu sæculorum scriptæ sint. Eis autem, quibus loquela Latina nondum est consueta, exercitationes Latine loquendi proponentur. Qui participare cupiunt nos certiores faciant.
|