SYMPOSIVM LATINVM

in oppido Rupe Amatoris

 

textus DE PETROCORIIS ET CADURCIS

photographemata: imaginem preme

 

DE PETROCORIIS ET CADURCIS

Aquitania, ubi fit Symposium nostrum, historiam habet, quae incohatur a tempore G. Iulii Caesaris. Tunc temporis, regio ubi situm est oppidum " Rocamadour " occupabatur a duabus gentibus, quibus nomen Petrocorii et Cadurci.

Pagus Petrocoriorum diu post aetatem Romanam vocatus est " Périgord " et plus minusve congruit cum hodierno departimento Duronii (v. Dordogne).

Petrocorii summum Vercingetorigis impetum contra Caesarem participaverunt. Hi oppidum, Vesunna nomine, habebant in sinistra ripa rivi " Isle " iuxta fontem sacrum ; quod oppidum, florente pace Romana, factum est una ex pulcherrimis Aquitaniae urbibus, foro, basilicis, amphitheatro atque templis ornata. Aqua adducebatur ductu septem chiliometra longo.

Infeliciter haec prosperitas finem abrupte habuit tertio saeculo, cum barbari Alamanni irruptionem in Aquitaniam fecerunt atque Vesunnam deleverunt una cum septuaginta aliis oppidis.

Ut multis in aliis Imperii Romani locis, Vesunnici angustius oppidum moeniis cinxerunt, lapidibus magnorum aedificiorum utentes. Quo non impeditum est quin Vesunna iterum iterumque vastaretur a Visigothis, Francis et denique Normannis. Ipsum urbis nomen in oblivionem venit.

Iuxta Vesunnam erat parvum sanctuarium Sancti Frontis, apostoli Petrocoriorum, quod multos peregrinos attrahebat. Vicus circa sanctuarium paulatim ita crevit, ut fieret, loco Vesunnae, caput Petrocoriorum ; nomen " Périgueux " ei datum est a tertio decimo saeculo.

In situ Vesunnae Romanae hodie solum erigitur aedificium cylindricum 24 metra altum et 17 metra latum, quod fuit pars centralis magni templi cuidam deitati Celticae dicati. Iuxta hanc turriformem ruinam inventa sunt fundamenta magnae villae Gallo-Romanae. Recenter in his ipsis fundamentis aedificium totum vitreum exstructum est, quod fieret attractivum museum Gallo-Romanum, de quo hic ostenduntur imagines. (Exemplar minutum villae restitutae)

Cadurcorum pagus decursu saeculorum vocatus est " Quercy " ; hodie plus minusve congruit cum departimento Oltis (v. Lot) et departimento Tarnis (v. Tarn) Garumnaeque (v. Garonne).

Oppidum caput huius pagi vocabatur Divona Cadurcorum. Etiam originem trahit e fonte, qui scatit intra sinum rivi Oltis, quo oppidum fere totum circumdatur. Tempore pacis Romanae aedificata sunt templa, forum, theatra et thermae.

Haec urbs non tot mala passa est antiquitus quam Vesunna, et Medio Aevo floruit, verisimiliter propter sua naturalia defensacula. Tertio decimo saeculo tantum florebat, ut numeraretur inter maiores Francogalliae urbes. A quo tempore vocata est Cadurcum et inde " Cahors " ; eius prosperitas erat eximia. Cadurci facti sunt argentarii aeque clari ac Langobardi ; pecuniam mutuam dabant et papae et regibus ; officia habebant in omnibus maioribus nundinis usque in Norvegiam et Orientem.

Inter Bellum Centum Annorum Angli Cadurcum expugnare non valuerunt, sed rex Francogalliae, Iohannes II Bonus, ab Anglis captus, eis urbem tradere coactus est, ut ipse liberaretur. Medio quinto decimo saeculo, cum Angli urbem denique reliquerunt, Cadurcum iacebat...

Petrocoriorum et Cadurcorum pagi patent sub radicibus occidentalibus Montium Centralium (v. Massif Central). Ibi tria genera soli inveniuntur : in parte orientali, rupes aerae primariae ad Montes Centrales pertinentes ; in parte media, rupes aerae secundariae i.e. sedimina calcaria ; in parte occidentali harenae aerae tertiariae. Ambo pagi sunt in parte media, cuius solum calcarium est. Ibi sunt planities trecenta circiter metra alta, " causse " vulgo vocata, in quibus rivi profundas valles foderunt.

Aqua etiam aliam rem magni momenti occulte diuturneque fecit. Aqua pluvialis, dum cadit, absorbet atmosphaerae gasum, dioxydum carbonii (CO2) vocatum ; aqua hoc modo acida facta lente dissolvit lapidem calcarium et secum aufert sal purum, quod vocatur calcites (CaCO3). Quam ob rem parva cava (v. cloup) imprimis in solo fiunt ; singula cava gradatim amplificantur (v. sotch). Aqua lapidem calcarium ita forare pergit, ut cavum paulatim fiat puteus, unde oriuntur cuniculi cum rivulo.

Decursu saeculorum novi cuniculi profundiores eodem modo gignuntur usque ad stratum non permeabile, ubi rivulus cursum finit in fonte sub divo. Aqua subterranea candidam calcitam, quam secum fert, in parietibus lentissime deponit. Evenit etiam ut aqua de antri tecto destillet ; sic incohantur et lentissime crescunt stalagtitae et stalagmitae.

Alia singularitas harum regionum est notanda. Ibi enim, hieme, adiuvantibus porcis, exquiruntur et colliguntur in quercuum silvis terrae tubera. Etiam pruna quae nascuntur et panduntur in circumiacentibus urbis Agenni sunt ubique terrarum valde aestimata. Copia 25 milium tonnarum prunorum passorum quotannis divenditur.