NAVIGARE NECESSE EST.

Quattuordecim viatoriæ narrationes veste Latina indutæ.

Miscellanea Gaio Licoppe dicata edidit Francisca Licoppe-Deraedt.

Legite hic proœmium.

S. Berard, De philosophia quantali deque institutione publica, Bruxellis, ed. Melissa, 2005, 122 p. ISBN 2-87290-022-5.

quo plura sciatis

DVO NOVI LIBRI LATINI

LECTORIBVS NVNC PROPONVNTVR

1. PATRICIVS SÜSKIND FRAGRANTIA

Historia homicidæ. Fabula romanica a. 1985 theodisce scripta sub titulo, q. e. " Das Parfum. Die Geschichte eines Mörders " a Nicolao Gross in Latinum conversa.

Editio originalis : Patrick Süskind, Das Parfum. Die Geschichte eines Mörders, Zürich, Diogenes Verlag, 1985.

 

Legite hic interpretis præfationem

2. GLOSSARIVM FRAGRANTIÆ

NICOLAVS GROSS

Lexicon Latinorum nominum vocabulorumque rariorum recentiorumve, quæ inveniuntur in fabula Fragrantiæ a Nicolao Gross in sermonem Latinum conversa (versio : " Fragrantia ", Bruxellis, in Ædibus Melissæ et Domus Erasminanæ, a.2004 ; fabula : Patrick Süskind, " Das Parfum - Die Geschichte eines Mörders ", Zürich, Diogenes-Verlag, a.1985)

 

Legite hic auctoris præfationem

CALEPINVS NOVVS

Vocabulaire latin d’aujourd’hui (Français – Latin)

Vocabularium linguæ Latinæ hodiernum (Latino – Francogallicum)

Ediderunt Fundatio Melissa & Musée de la Maison d’Érasme.

2 tomi in involucro, 204 p.

" ... Sic timidus incoho :
– Amicus meus Brocartius, Ægyptologus...
Ille ridet :
– Ægyptologus ! Ægyptologus ! Stolidi sunt omnes. Hoc solum bene fecerunt, quod manuscriptum interpretati sunt. Ne unus quidem eorum ausus est ipsam rem experiri ! Tu Ægyptologus non es. Hac de causa fidem habuisti verbis magicis. Tota illorum scientia quid valet ? Tantum sciunt, quantum libitinarii iique, qui reliquias colligere solent, scire possunt de cultu civili mortuorum quos sepeliunt.... "

Hæc fabula romancia de antiqua Ægypto conscripta est a clarissimo Ægyptologo Iohanne Capart, cui non solum erat ingens scientia, sed etiam mira phantasia.

Iohannes Capart, Makita, sive De historia cuiusdam muris tempore Pharaonum, in Latinum vertit F. Deraedt.

" ... Aliquo die una cum comite theam bibebam, ille cum nonnullis dominis iit in aulam, ut iis monstraret aliquem ex equis suis iuvenibus. Ego remansi in œco publico apud dominas, ut eas oblectarem narratiunculis meis. Subito audivimus clamores terribiles. Ego per scalas propere descendi in aulam, ubi equus tam efferatus calcitrabat, ut nemo auderet appropinquare, ne dicam inscendere. Quod mihi fuit commodissimum. Uno tantum saltu eius dorso insedi... "

Notissimæ et iucundissimæ narratiunculæ Baronis Mynchusani ; hæc editio est imaginibus multicoloribus illustrata.

Ericus Kästner, Baronis Mynchusani mirabilia itinera et pericula marina terrestriaque, in Latinum vertit N. Gross.

" Etsi remotos Lyciæ montes si quis hodie pervagatur, cum recentior ætas permultis humanitatis atque cultus incrementis securam viam iterque reddat tranquillum, vix animo complectitur quanto labore molestiaque, quali assidua virium contentione qui veterrimas Lyciæ reliquias eruerent, sæculi præteriti investigatores sint enisi, quæve pericula et incommoda in titulis describendis obierint, tamen patet nobis quoque Lycium iter inter rariora et mira esse collocandum... "

Auctor multum inquisivit in linguas orientales ; qui de Lycia, æqualibus nostris parum nota, hic proponit conspectum historicum et glottologicum.

Volfgangus Jenniges, Mystagogus Lycius, sive de historia linguaque Lyciorum.

" ... ‘Audi, atta’ inquit consobrinus, ‘mitte ambages, dic verum et refer sincere ! Equidem haud paucos iam audivi rumores serpentes, sed numquam verum ipsissimum. Nunc certe oportet te nobis hanc rem ingenue narrare, ut tempus fallas, usque dum mulieres carnes assas perficiant.’ Tamen avus compluries egit ambages, priusquam paratus erat ad narrandum ; sed consobrinus mulieresque non desierunt eum urgere, dum promitteret, sed ea condicione, ut res a se narratas secreto audirent secumque haberent... "

Hac fabula præclarus poeta Helvetius narrat vitam agricolarum temporum præteritorum, eorum gaudia, difficultates, timores. Duæ intermiscentur fabulæ, altera festiva, altera terrifica...

Ieremias Gotthelf, De Aranea nigra, in Latinum vertit N. Gross.

de lingua latina
COMMENTATIO FRANCOGALLICE CONSCRIPTA :

Hoc opusculum conspectum præbet florentis vitæ linguæ Latinæ intra duo millennia, atque monstrat eam falso dictam esse mortuam ab eis, quibus profuit eius usum exstinguere.

G. Licoppe, Le latin et le politique. Les avatars du latin à travers les âges, Bruxelles, Musée de la Maison d’Érasme, 2003, 62 pp.