Hoc libro Stephanus Berard, glottologiae linguarumque professor ac per totam vitam scientiae naturalis simul propagator, operum scientalium Latine scriptorum longissimam historiam, vicesimo tamen saeculo maxima ex parte interruptam, quodammodo continuare conatur.  Scientiae physicae quantalis novissima mirissimaque reperta ita enucleat ut doctus homo quisque, etsi non physice doctus, attente tamen legens intellegere omnino valeat.  Berard satis multa vocabula specialia adhibet – quorum omnia non solum ilico sed etiam in vocabulorum indice suppeditato explanantur – ut lector harum rerum scientiam profundiorem se adipisci confidere possit quam qui ad solitos libros physicos populares decurrit.  In hoc opere perspicue disposito, post prooemium dilucidum nuntiisque plenum, exponuntur primum experimentorum quantalium eventus, recensentur deinde modo accurato et « critico » interpretationes scientales hoc temporis eminentes, explicatur demum quid inter haec nova et doctrinas philosophicas omnium temporum intersit.  In conclusione proponit auctor ut omnium artium, non solum « scientificarum », praeceptores et suos et discipulorum animos multo magis intendant in doctrinas et cogitandi modos holisticos quos scientia quantalis manifeste significat.


Huius Libri Dispositio Generalis :

Præfatio
Proœmium        
I. De Experimentorum Eventibus Horumque Interpretationibus Scientalibus Praecipuis
        A. De Experimentorum Eventibus
                1. De Repugnantia, Reciprocatione, Ambiguitate Quantalibus
                2. De Implicatione Quantali Localitatisque Defectu
                3. De Hypersymmetria et Symmetria Temporali
        B. De Interpretationibus Scientalibus Praecipuis
                1. De Interpretationibus Hauniensibus
                2. Interpretationibus Transactionalibus
                3. De Interpretationibus secundum Vndam Gubernatoriam
II. De Interpretationibus Philosophicis Praecipuis
        A. De Reductionismo
                1. Consideranda Historica Aliquot
                2. De Reductionismo Materialistico Scientali Moderno
                3. De Mentalismo Moderno
        B. De Holismo
Conclusio: Ad Institutionem Publicam Pertinentes Significationes Quantales Aliquot
Vocabulorum Index
Opera Prolata