Circulus Latinus Bruxellensis

Circulus Latinus Bruxellensis sub auspiciis Fundationis Melissae Bruxellis congregari solet secundo quoque mense, moderante Gaio Licoppe, ad Latinitatem iucunde exercendam.

Saturni die 15 mensis Decembris a. 2007

Hac occasione octo sodales interfuerunt.

Gaius imprimis rettulit de Academiae Latinitati Fovendae sessione Romae habita die 23 mensis Novembris et de novo libro "Assimil" c.t. Le Latin. At magnus diei nuntius fuit iter Latinum, quod Melissa in animo habet proximo mense Augusto ad Constantinopolin lustrandam instituere.

Post nuntios thema disputationis erat hoc: "Egemusne aliqua identitate? Qua re nititur hominum identitas?" Res mira, imprimis orta est disputatio de ipso vocabulo, quod est "identitas". "Identité" Francogallice quattuor significationes habet:

- id quo fit ut aliquid sit omnino eiusdem naturae ac aliud;

- alicuius praecipua constansque persona;

- socialem significationem etiam habet, quae est persuasio pertinendi ad quandam communitatem sive geographicam sive linguisticam sive culturalem, unde oritur specificus modus se gerendi;

- data (nomen, praenomina, filiatio, locus et dies nativitatis), quibus aliquis singulariter ab administratione agnoscitur.

Potestne "identitas" congruere cum his significationibus? Non potest, autumat unus e participibus, qui dicit "proprietatem" melius convenire.

In themate proposito agitur de significatione sociali, ubi vocabulum "identitas" sensu etymologico cum re bene congruere videtur; homines enim eiusdem identitatis sunt ei, qui quodammodo eosdem se sentiunt.

In singulari libro c.t. The Company savage auctor, ethnographus Anglus, scribit haec: Una e quaestionibus maxime terribilibus et solutu difficilibus est: "Quis sum?". Apud rudes homines, ad tribum quandam pertinere maximi momenti est, quia hoc eis confert sensum identitatis.

Quid de nostra identitate?

Imprimis pendet a parentibus: filium vel filiam esse sive praestantium sive humilium parentum, sive albicolorum sive coloratorum, solet esse magni momenti in singulorum vita.

Postea iam non pertinemus ad quandam tribum, sed volentes nolentes sumus particula cuiusdam nationis, ut scriptum est in syngrapho nostro.

Iam Herodotus (484-420) dixit identitatem Graecam, to Hellênikon, constare ex:

- sanguine vel genere

- lingua

- religione

- moribus

- communi educatione ad summam ex sanguine et cultu.

Semisaeculo circiter post, Isocrates (436-338) dixit hominem Graecum agnosci posse

- genere

- facultate cogitandi, intelligentia

Graeci tamen, ait, potius vocantur qui nostra educatione (paideusis) fructi sunt, quam qui pertinent ad nostram communem naturam (koinê fusis).

Nonne iam est id quod hodie vocamus adsimulationem per scholam?

Tribus primitivorum hominum solum constat e consanguineis; natio autem hodierna est alia res; non enim constat e consanguineis, sed est creatio politica.

Erasmus nolebat ad aliquam nationem pertinere; dicebat enim: "Civis mundi sum, communis omnium vel peregrinus potius."

Tam diu de his disputavimus, ut ad finem sessionis pervenerimus omisso Titino, cuius fabulas solemus in Latinum una vertere.

Denique quattuor sodales hanc vividam sessionem prolongaverunt in iucunda caupona Russica, nomine Kiev.

Proxima sessio fiet mense Februario.

Interea optime valete!

Gaius LICOPPE

Recensiones sessionum praeteritarum
inveniuntur in
pagina "Archivum".

Circulus Latinus Bruxellensis
membrum est