DISCIPVLIS LINGVA LATINA NON COLENDA EST,

SED LINGVÆ LATINÆ DISCIPVLI !

– scripsit Anna Elissa Radke –

 

 

 

Ludi magister. Orolauni (v. Arlon) in museo archæologico.

 

 

Primum 1 a sæculis mediævalibus usque ad sæculum undevicesimum discipuli didicerunt linguam Latinam utilitatis causa, ut fierent boni sacerdotes, iudices et ministri regum. Postea factum est, ut grammatici linguam Latinam imprimis hac de causa doceant, ut denuo grammatici producantur. Propterea necesse est tirones deligantur, ne grammatici sint quæstus inopes. Sic circulus vitiosus perfectus est !

Ergo lingua Latina est – horribile dictu ! - quasi « vitulus aureus », qui poscit sacrificia, nempe sanguinem iuventutis, ut ipse alatur et vivat in æternum. Magistri et grammatici anguibus similes custodiunt vigilanter thesaurum linguæ Latinæ, ne quid detrimenti capiat. Quis autem quærat, quantum detrimentum capiant discipuli, qui haud raro oderunt linguam Latinam, quam parentibus et magistris cogentibus nolentes discunt ? Si discipuli a prima pueritia consueti sunt verba legere et scribere, quæ sunt illis minimi momenti, de quorum significatione non cogitant, tunc adulti fortasse facilius subscribentes facinora committent (Theodisce Schreibtischtäter) : Sine ullo discrimine, sine ulla commotione animi discipuli solent magna voce coniungere et « neco, necas, necat, necamus, necatis, necant » et « amo, amas, amat, amamus, amatis, amant », nam utrumque verbum eodem modo declinantur. Nostris diebus discipuli plerumque exercent coniugationem secundum classem primam paradigmate « laudare » : est enim laus magistri discipulis maximi momenti, laus magistri, qui incipit curriculum hac sententia : « Dominus imperat, servus paret », ut discipuli discant non modo linguam Latinam sed etiam simul obœdientiam in magistros, parentes et magistratus. Talis institutio mihi videtur esse abusus discipulorum (alium abusum taceo).

Equidem restituam artem docendi, quæ erit verus ludus, et magistri erunt veri ludi magistri.

Sæpe temporibus præteritis discipuli animadverterunt ludum (vel scholam) non esse ludum vel otium sed laborem. Propterea magistri explicare conati sunt, cur in ludo ludere vetitum sit. Andreas Fritsch in libro cuius titulus est Lateinsprechen im Unterricht refert hunc dialogum a Johanne Ludovico Vives inventum :

 

Præceptor : … Evigila, et nava sedulam operam ! Ito, sede cum tuis condiscipulis, et edisce, quæ præscripsi !

Lucius : Non ludimus hodie ?

Æschines : Non, nam dies est operarius. Eho, tu venisse te huc arbitraris lusum ? Non est hic ludendi locus, sed studendi.

Lucius : Cur ergo ludus nominatur ?

Æschines : Nominatur quidem ludus, sed litterarius, quia litteris est hic ludendum, alibi pila, trocho, talis, et Græce audivi appellari scholam, quasi otium, quod verum sit otium et animi quies ætatem in studiis agere.

 

Et Mathurinus Corderius in Colloquiis scholasticis :

 

Bernardus : Salve, Claudi !

Claudius : Tu quoque salvus sis, Bernarde.

Bernardus : Ludamus paulisper !

Claudius : Quid ais, ineptule ? Vix scholam ingressus es et iam de ludo loqueris ?

Bernardus : Ne irascaris quæso.

Claudius : Non irascor.

Bernardus : Quid ergo sic exclamas ?

Claudius : Accuso tuam stultitiam.

Bernardus : Non licet igitur ludere ?

Claudius : Immo licet : At quum tempus est.

Bernardus : Vah tu nimium sapis.

 

Ego autem, ut vera ludi magistra, in pædotropheo inciperem (si daretur mihi venia) puerulos et puellulas ludentes linguam Latinam sine arte grammatica docere imitando, canendo, monstrando. Sequor vestigia avi mei Matthiæ Meyer, qui anno 1921 scripsit librum, cuius titulus est Pædagogisches Neuland, nam erat ille auctor pædagogiæ reformatæ.

Ergo demonstrabo artem meam pædagogicam reformatam, qua doceo vel potius nutrio et educo infantes, quæ est quasi utopia pædagogica incipiens a ludis digitalibus :

 

Lyram pulso pollice,

gusto cibos indice,

medius est maximus,

medioque proximus

medicus pænultimus,

ecce nanus minimus !

 

Verbum lyræ est primum verbum Latinum (vel potius Græcum !), quod pueruli et puellulæ audiunt. Nam lyra est instrumentum musicum primum, quod discipuli classis primæ scholæ Waldorfianæ modulari discunt. Quod instrumentum commonefacit puerulos orbium cælestium, quia pueri mundo spiritali proximi esse videntur necdum obsurduerunt.

Sic a prima hora ludi et instructionis iam præparo lectionem Somnii Scipionis Ciceroniani.

Primum, quod pueri sui conscii faciunt, est « pulsare » nervos lyræ digito potentissimo suo (= pollice). Tactu et auditu simul recipiunt mundum obiectum et eum tractant. Pueri se subiectos et simul obiectos esse sentiunt : inde incipit ars grammatica : non intellectu, sed manibus et auribus, quid sit subiectum et obiectum, experiuntur.

« Lyram pulso pollice » : nomen pollicis deductum est a « polleo », « potens sum ». Quod discipuli primum sentiunt, est hoc : « ego valida sum, ego sum auctrix potens, bona discipula sum ! »

« Gusto cibos indice » : pueri puellæque mundum gustant et quasi manducant et devorant, mundo vel rebus obiectis afficiuntur. Cibus est primum obiectum, quod infantes percipiunt. Hac in sententia quasi in nuce involuta est tota philosophia. Hoc modo semina philosophiæ insero iam infantibus, ut fortasse in classi duodecima floreant. (Sic et de indice disserere possem, sed timeo, ne sit nimis difficile intellectu auditoribus, qui sententias scriptas et ante oculos positas perlegere solent.)

« Medius est maximus » : hac sententia instructi discipuli primordia doctrinæ mathematicæ discunt. Hæc imago manus et digitorum iterum occurret discipulis in opere Platonis Politeia. Tunc fortasse meminerint huius carminis puerilis et intellegent eam primam horam institutoriam mathematicam fuisse.

« Medioque proximus » : etiam hæc sunt nomina mathematica, sed non modo mathematica, sed « proximus » est etiam nomen theologicum : nam interrogavit quidam scriba Iesum : « Quis est proximus meus ? » - Ut digitus maximus stat iuxta digitum minorem, sic hominis validioris est invalidiorem adiuvare, ut docent et lex humanitatis et doctrina Christiana.

« Medicus pænultimus » : digitus vocatur « medicus », quia anulum gerit gemmis ornatum, qui morbos sanare potest, ut credebant veteres. Etiam nostris temporibus scientia medicinæ antiquæ reviviscit et sunt medici, qui secundum sapientiam antiquam sed diu neglectam curare studeant. « Pænultimus » quoque nomen mathematicum est, cum pueri digitos enumerare incipiunt, simul demonstrant seriem numerorum, per ludos digitales numerare discunt.

« Ecce nanus minimus » : digitus ultimus et minimus est digitus puerulis simillimus. Ad eum spectant omnes, ille fovetur, curatur et diligitur, ut parvuli a parentibus et magistris. Laudo verbum evangelii (secundum Matthæum, 18,2 sqq.) « Et advocans Jesus parvulum, statuit eum in medio eorum… quicumque ergo humiliaverit se sicut parvulus iste, hic est maior in regno cælorum. » Et laudo quoque verbum, quod exclamavit Pilatus : « Ecce homo ! »

 

Alterum carmen ex decem carminibus digitorum excerpsi « De indice » :

 

Index demonstrat :

Monstro nigrum hominem,

rubicundam virginem

candidumque iuvenem,

gilvam pulchritudinem :

fecit Deus ordinem

ad suam imaginem.

 

Quo carmine iam a prima pueritia inimicitiam gentium superare conor.

Quia digitus index etiam appellatur Gustator, canam cum infantibus hoc carmen :

 

Gustator

Mella gusto dulcia,

mala nimis acria,

sales et acerbas

salutares herbas.

            *

Pultem probo calidam

Glaciemque frigidam.

            *

Seratur porta garrula

Custodia tacitula.

 

Digitus gustator ori puellulæ affert dulcia, acria, salsa, acerba, calida et frigida et claudit os, quod non modo labris et lingua cibos gustare potest, sed etiam loqui et garrire. Digitus est quasi clavis vel sera, quæ os claudit. Nam pueris præter loquelam et silentium exercendum est. Quod silentium nonnumquam difficilius effici potest quam loquela.

Post exempla ludorum infantium data progrediar ad institutionem discipulorum a classe septima usque ad classem duodecimam.

 

O veni, formose geni Latine,

persona mentes agitaque corda,

Vergili Flaccique, Ovidi patrone,

blande magister !

 

Hac appellatione genii Latini incipio docere linguam Latinam. Etsi quæstio non persoluta est, utrum genius linguæ Latinæ adhuc existat et vivat an mortuus sit, equidem genium linguæ Latinæ appellare consuevi et ille fortasse appellatione et invocatione ipsa reviviscit.

Quis sit genius linguæ Latinæ, quidam vestrum quærant ? Est vis verborum Latinorum, vis carminum, vis orationum, vis fabularum, vis commentariorum et vis historiarum, quæ et nostris temporibus mentes personat et corda agitat. Est idem genius, qui docebat et tuebatur Vergilium, Horatium et Ovidium poetas celeberrimos Romanos.

Cuius patroni nos sumus clientes : sive ludi magistri sive grammatici, sive tirones sive quasi veterani. Nam genius ipse et nos et discipulos nostros docebit blande : est enim ille nec plagosus magister nec baculo severe regit, sed blanda laude adhortari solet.

Sed ille genius non modo blandus magister est, sed etiam appellatur formosus, quod verbum habet duplicem vim : primum formosus genius est genius pulcher, venustus et speciosus, deinde genius formosus est multiformis propter varietatem declinationum et coniugationum verborum.

Cum igitur appellamus genium, ut ad nos veniat, optamus, ut nos totos, non solum intellectum nostrum sed etiam sensus, mentes et corda gubernet et ducat ad veram humanitatem.

Hoc carmen igitur una cum discipulis in pede stantibus recitare solebam, antequam horam institutoriam cœpi :

 

O veni, formose geni Latine,

persona mentes agitaque corda,

Vergili Flaccique Ovidi patrone,

blande magister !

 

Pergam ad textus, quos ad incitandos discipulos scripsi, qui simul scientiam et rerum antiquarum et linguæ Latinæ et humanitatem augeant et demonstrent amorem magistræ erga discipulos discipulasque.

Afferam dialogum inter magistram et discipulam, qui gradus instructionis describit :

 

Magistra : Quid dabis, si te docebo

Latinam grammaticam ?

Discipula : Marcas dabo bis vicenas

Pro instructionibus.

Magistra : Quid dabis, si te docebo

Linguam vividissimam ?

Discipula : Duas tructas vivas dabo,

Quas cepi harundine.

Magistra : Quid dabis, si te docebo

Carmina perennia ?

Discipula : mella dabo, quæ legerunt

Apes meæ sedulæ.

Magistra : Quid dabis, si te docebo

Scripta sapientium ?

Discipula : Dabo gratiam et fidem

Et tui memoriam.

Magistra : Quid dabis, si te docebo

Verba evangelii ?

Discipula : Totam vitam meam summo

Commendabo domino.

 

Quæ colloquia de doctrina magistræ instituo, ut intellegant discipuli magistram esse hominem et feminam vivam nec programma didacticum computatorium, quæ non modo docet grammaticam, sed etiam demonstrat viam, qua discipuli progrediantur ad vitam vere humanam.

Cum autem de vita auctorum veterum mihi narrandum est secundum leges curriculi, id non infacete facio, sed scripsi e.g. « accessum ad Ovidium » (ut magistri mediævales docere solebant) :

 

Naso noster erat natus

Et a patre vix sublatus,-

Accurrit materterarum

Turba, levium Musarum.

 

Musæ nutriunt Nasonem,

Pater mavult Scipionem :

« Disce, inquit, ius ut civis ! »

puer dixit : « Conor, si vis ! »

 

Sed puellæ erant multæ,

Omnes doctæ, nec incultæ,

Docent iura iuventutis :

Ludos, artes nec virtutes !

 

Et matronæ cothurnatæ

Favent illi vetustatæ :

Ut Penelope, Medea,

Dido, Phædra et Ledæa.

 

« Et pro nobis scribe ! » flamen

rogat, Naso spondet : « Amen ! »

opus autem tam molestum

linquit, agit diem festum.

 

Amat et natura vatem,

Omnem dat varietatem :

Arbores, armenta, aves,

Omnium formarum claves.

 

Væ, vicisti, Invidia :

« Extrema in provincia

remedia sint exuli,

tu quoque, Naso, procul i ! »

 

Carmen divi citharistæ

Discit Naso, carmen triste,

canens cycnus moritur,

Phœbus rursum oritur.

 

Et de Ennio poeta discipulis narrabam, cum discipula quædam quæsivisset, num esset nomen Latinum aptum equo suo et quod inciperet a littera « E » :

 

Ad Cordulam Amazonem

 

Ennius, ille poeta, suum, mea Cordula, nomen

Sponte dedisset equo : proavi veteris memor esto

Et podagri senis atque bibacis et ingeniosi-

Terribilique tubæ sonitu taratantara dixit-

Scipiadum socii, modo mirus solivagique,

Cuius opus periit, numerosaque carmina desunt.

Nunc age, quadrupedans, gere nomen honore superbus,

ungula, ter quate corda hominum immemoresque poetæ.

 

Et alterum carmen de equis composui, quia nostris temporibus puellæ ante alia animalia amant equos. Et fortasse, si legent carmen de equo amato, tunc etiam linguam Latinam amabunt.

 

Ad C.S. quæ lectioni Latinæ non interfuit, quia equus eius morbo quodam affectus erat.

 

Cur, Carolina Amazon,

dic mihi, cur sit tibi equus maxima cura amorque ?

Cur stabuli laborem

Artibus præfers studiis dedita nunc equinis ?

Esse tuum adiuvare

Semper et servare animal quadrupedemque amicum,

et medicos vocare, ut

ungulam claudam inspiciant invalitudinesque ?

 

Te duce equus valescet,

Te feret cursu rapido per nemora atque campos !

O eques erudita,

forte nutrita es ut equæ lacte prius Camilla.

 

Est equus et Medusæ,

Pegasus, qui te, Carolina, evehet ex arena

Pennigeris ad astra

Versibus vatum veterum perque latinitatem !

 

Hæc carmina scripsi pro discipulis iunioribus. Pro discipulis provectioribus in discendo et intellegendo composui quædam spectacula secundum morem Jesuitarum et Protestantium, qui a s. xvi. theatrum scholare coluerunt, ut discipuli non modo Latine scriberent et recitarent, sed toto corpore agerent. Quibus spectaculis animæ iuventutis purgantur et ad vitam veram et ad cælum ducuntur. Si simul et vitam sanctorum imitantur et linguam Latinam exercent : eo melius !

Dialogus meus De Hyacintho Polono actus est a participibus seminarii lvpæ anno mm in Lapide Magno, oppido in Silesia sito, ubi Hyacinthus natus est circiter anno mcc. Ibi adhuc est sanctuarium eius, quod frequentatur a peregrinis et Germanis et Polonis.

Quo ex dialogo excerpsi partem, quæ continet et homiliam Sancti Hyacinthi ante cives Kiovienses habitam et responsum contionis fidelium :

 

Hyacinthus

« Ad me venite, nam iugum meum leve est ! »

Sic nos vocavit Christus ad crucem suam.

Diligite Christum, vestrum amate proximum

Diligite et hostes, sicut Christus imperat.

Egentibusque largiter pecuniam

Donate, adeste morbidis et infimis.

Aspicite signum matris atque filii,

Maternum amorem, filium qui sustulit.

Sic efferet vos mortis e periculo

Matre adiuvante nostra qui factus salus.

 

Contio fidelium

(cantat versionem Latinam cantici Angeli Silesii « Mir nach, spricht Christus.. .» gl 616, eg 385)

« Me pone, Christus imperat,

sequimini, fideles !

Qui se mundumque abnegat,

is meus fit satelles.

Vestram accipite crucem,

me imitamini ducem !

 

Ego sum lux, sit prælucens

Virtus, Deo sacratos

Ad me vos omnes adducens

Nec malis obscuratos.

Sum via recta ad vitam

Ferens Deoque deditam.

 

Si vobis est difficile

Factu, antecedendo

Parabo iter facile,

pugnabo appetendo.

Væ servo nequam, qui herum

Non sequitur belligerum !

 

Se vitam suam sine me

Qui putat invenisse,

inveniet hanc minime,

sed scito perdidisse.

Ni tollet crucem me sequens,

Is erit gratia egens. »

 

Nunc Dominum carissimum

Cum crucibus sequamur,

Laborem et durissimum

Libenter patiamur.

Nec ullus coronabitur,

Nisi qui pugnans moritur.

 

Discipuli dialogum de sancto Hyacintho Polono agentes discunt imitatione virtutes sanctorum. Propterea hic dialogus idoneus est ad agendum discipulis iunioribus. Sed composui alterum spectaculum, tragœdiam « Orphis », quæ difficilior est intellectu. Demonstratur enim lucta veritatis adversus mendacia et vanitatem.

Fabula est hæc : Orpheus conatur Eurydicam e Tartaro reducere in vitam. Quam fabulam mutavi tali modo : Orphis (i.e. Orpheus femineus), quæ incolit mundum veritatis, descendit in Tartarum, in mundum mendaciorum, ubi Cinyras (i.e. Eurydice mascula) sponte sua degit vitam vel potius mortem. Non est Orphis retrospiciens causa reditus Cinyræ ad inferos, sed liberum arbitrium hominis mendacis, qui amat vanitatem plus quam veritatem.

 

Cinyras

Est fortis ardor, fortior dilectio est :

Superare mortem veritate amor potest.

Mihi hic labor tamen est laboriosior,

quam possim in ævum talem amorem tollere.

Desiderabo semper hanc puellulam,

Myrrham venustam, filiam lepidissimam,

incestum amorem, lubricum et vanissimum.

Proserpina, oro, me redire in Tartarum

Dignare tandem, veritas est altior

Meis amoribus atque deliciis meis.

 

Proserpina

In Orcum abito, fruere lusibus tuis !

 

Orphis

Syringa, siste, ne, precor, reliqueris

Nec veritatem nec meam fiduciam !

 

Cinyras / Syringa

Quid sit fides, ego nescio, quid sit veritas?

Sine veritate commode vixi prius.

 

Taliter discipulos admoneo, ut meditentur, quantum malum sit mendacium et quantum bonum veritas. Nam mihi videtur utilius esse exercere sententias de virtutibus et vitiis quam exercere sermonem cotidianum, quo fere numquam discipuli utentur. Cottidie autem illis decernendum est cuius partem sequantur, veritatis an mendacii.

Paucos ex multis textibus elegi, quos composui ad discipulos alendos, curandos, educandos, delectandos adhortandos et docendos. Utinam sint carmina et spectacula infantibus, adolescentibus et puellis viatica in itinere per mundum periculosum faciendo, ut olim adveniant in patriam æternam. Quod fiet lingua Latina adiuvante, quæ (ut Monica Balzert iocose dicere solet) magistra docente nil aliud est nisi « arida nutrix », quæ nutrit vel colit discipulos.

 

_________

 

1. Oratio die 21 m. Aprilis Romae habita inter conventum c.t. « Musæ Latinæ sæculi xx : da Diego Vitrioli e Giovanni Pascoli ad oggi ». Hic textus divulgatus est in Melissæ fasciculo 104.