DE REGINELLIS ELIGENDIS

scripsit Robertus Deprez

Haec commentatio edita est in Melissa n. 100, m. Feb. a. 2001.

Temporibus nostris in unaquaque fere natione fiunt certamina pulchritudinis, ut aiunt, quibus puella, quae victrix evadit, reginella (miss) coronatur et tanquam legata elegantiae eiusdem nationis per unum annum habetur. Spectaculum televisificum grandissimum ordinatur, cuius expensae a societatibus quaestuosis solvuntur, quae praeconiis diffusis maximum lucrum faciunt propter ingentem telespectatorum numerum. Ritus certaminum illorum ubique idem est : puellae veste balneari indutae atque latissime subridentes (praecipue cum animadvertunt telecameram1 imaginem earum capere) apparent, telespectatores telephono suffragia dant, decursu spectaculi numerus puellarum, quae in certamine manent, paulatim minuitur. Cum iam pauciores sunt, tunc venit tempus ut a iudicibus publice interrogentur. Differentiae in responsis plerumque non sunt multae. Omnes puellae gaudent, quod adsunt, omnes familiam suam valde amant, omnes alumnae sunt in studiorum universitate (etsi non omnes videntur scire cui disciplinae studeant), omnes problematum, quae in pauperioribus nationibus sunt, curam maximam habent, omnes concordiae civium naturaeque defensioni favent. In fine, post longam animorum suspensionem, reginella eligitur ; quae statim in lacrimas erumpit, profitetur se nunquam hoc antea speravisse, se omnium indignissimam esse, cunctis praesentibus absentibusque gratias agit, accipitque balteum sceptrum necnon diadema e materia plastica coruscanti factum, quod plerumque bis terve humum cadit antequam capiti eius tandem recte imponatur.

 

imaginem preme

Alberti Dürer opus de corporis humani proportionibus c.t. " Hierin sind begriffen vier Bücher von menschlicher Proportion durch Albrechten Dürer von Nürenberg erfunden und beschriben, zu nutz allen denen, so zu dieser Kunst lieb tragen ", Norimbergae apud A. Rösch, 1528.

 

Haec de certaminibus " officialibus ", si ita dicere licet. Sed in Belgica fortunati sumus, nam ex aliquot annis aliud certamen instituitur, cui titulus est Reginella Belgicae nuda eligenda2. Quae sit differentia praecipua inter certamen illud et certamen officiale, ex appellatione satis perspicue apparet. De tali certamine nihil mali dicam, nisi quod pro dolor televisione nondum transmittitur. Sed electio reginellae Belgicae nudae ante nonnullos annos celeberrima facta est, cum una e reginellis illis, Helenae antiquae haud impar, cursum historiae mutavit. Daniel enim Ducruet, principissae Stephaniae Monoecensis maritus, languore animi tunc patiebatur. In thermopolio quodam convenit puellam illam, quae reginella Belgicae nuda electa erat, quaeque in eo thermopolio spoliatricis sive nudatricis3 munere fungebatur (quod munus sine ullo dubio eam optime praeparaverat ad certamen vincendum). Cum puella videretur optimis naturae donis praedita esse, Daniel Ducruet eam domum invitavit, uxore absente, ut languorem animi sui curaret. Pro dolor tempestas die illo serenissima erat, ideoque curatio non intra domus parietes sed sub divo, iuxta natabulum, facta est. Casu mirabili accidit ut photographus quidam per nemora adiacentia iter faceret. Teleobiectivo4 usus, photographemata fecit in quibus sequentia variorum curationis graduum non ita male conspiciebatur, quaeque postea actis diurnis maximo pretio vendidit5. Haec omnia principissae Stephaniae non placuerunt, quae divortium statim petiit et impetravit. Ita Daniel Ducruet, qui dicitur propter qualitates viriles ex humili condicione ad principissae torum evectus esse, ex eodem toro subito praecipitatus est ; qui gladio vixerit, gladio peribit, si ita dicere licet. Putavimus operae pretium esse hunc excursum facere, non ut potentiam Veneris demonstraremus (demonstratione enim nulla indiget), sed ut ostenderemus quantum errent illi misogynae6, qui impudenter affirmant feminam viro periculo esse : ex iis, quae narravimus, manifesto apparet periculum nullo modo a femina, sed ab animi languore caelique tempestate oriri.

Sed redeamus nunc ad argumentum gravissimum, quod tractandum suscepimus, atque videamus quales radices historicas certamina pulchritudinis habeant.

Nemo est qui ignoret primum tale certamen id fuisse, quod mythologia de Paride nobis narrat. Candidatae tres tantum fuerunt, nam illo tempore nondum erant societates quaestuosae quae pecunia praeconiis televisificis facta certamen sustinerent. Similiter iudex unus fuit, qui victrici malum aureum tribuit (materia enim plastica nondum inventa erat, et nihil nisi aurum tunc in promptu habebant quod coruscaret). Exitus autem certaminis pessimus fuit, nam bellum Troianum dicitur inde exortum esse. Gaudendum est quod hodie certamina pulchritudinis non iam tam funesta sunt ; sed tempora feliciter mutata sunt, et nunc bella nonnisi ad iura humana defendenda geruntur.

De priscis temporibus historicis parum scimus. Graeci aliique populi antiqui pulchritudinem corporis feminei magni aestimabant, sed nihil in documentis relatum est de certaminibus quae ad pulcherrimam puellam eligendam instituta essent. Exceptio quidem est in libro Biblico Esther, saeculo II. a.C.n. scripto, qui tamen narrat eventa - verisimillime ficta - quae circiter V.s. a.C.n. facta essent : rex Assuerus (probabiliter Xerxes I. [486-465 a.C.n.] aut Artaxerxes I. [465-424 a.C.n.]) fecit grande convivium cunctis principibus et pueris suis fortissimis Persarum et Medorum inclitis et praefectis provinciarum coram se, ut ostenderet divitias gloriae regni sui ac magnitudinem atque iactantiam potentiae suae (Est.1,3-4 Vulg.). Fuse describitur quo magnifico apparatu convivium a rege institutum sit, ut omnes invitati potentiam suam quam praeclare viderent. Deinde rex eunuchis imperavit ut introducerent reginam Vasthi coram rege, posito super caput eius diademate, ut ostenderet cunctis populis et principibus pulchritudinem illius ; erat enim pulchra valde (Ibid.,1,11). Hic manifestum fit regem Assuerum pulchritudinem uxoris suae habere ut signum potentiae ac dignitatis suae regiae, quibus in ceteros homines legitime dominetur ; id quanti momenti sit, infra videbimus. Sed regina Vasthi, feministriarum prototypus, noluit esse merum mariti sui instrumentum, et coram invitatis apparere recusavit. Rex valde iratus est, qui, ministris suis instigantibus, Vasthi repudiavit ne aliae regni mulieres exemplum eius inoboedientiae imitarentur ! Nova igitur regina invenienda erat. Quod statuerunt ministri, ad propositum hoc assequendum, mirabile est : quaerantur regi puellae virgines ac speciosae, et mittantur qui considerent per universas provincias puellas speciosas et virgines ; et adducant eas ad civitatem Susan, et tradant eas in domum feminarum sub manu Egei eunuchi, qui est praepositus et custos mulierum regiarum ; et accipiant mundum7 muliebrem, et cetera ad usus necessaria. Et quaecumque inter omnes oculis regis placuerit, ipsa regnet pro Vasthi (Ibid.2,2-4). Puellae ex omnibus provinciis adductae sunt ad regem, qui Esther formossissimam elegit, quique posuit diadema regni in capite eius fecitque eam regnare in loco Vasthi (Ibid.2,17).

Legimus igitur verum " certamen " ad reginam eligendam institutum esse, quod, omnibus rebus perspectis, a certaminibus reginellarum hodiernis non multum differt : puellae arcessuntur ex omnibus provinciis (etiamnunc hodie unaquaeque provincia candidatam suam ad certamen mittit !), in domo regia congregantur (hodie in quodam amoeno palatio, unde spectaculum electionis televisifice transmittitur), " mundo muliebri " ceterisque ornamentis parantur (hodie societates, quae unguenta odores aliaque ornamenta fabricant venditant, ea puellis gratis offerunt ut nomen suum in praeconiis televisificis appareat !), puella electa coram populo diadema accipit (hodie item ; de materia autem vide supra !). Duae sunt tamen differentiae : primum certamina hodie non iam diriguntur ab eunucho, sed a societatibus televisificis quaestuosisque, quas nonnunquam nobilis domina repraesentat (exempli gratia in Francogallia et in Belgica domina Genovefa de Fontenay), deinde puellae non iam debent virgines esse (nisi necessitas haec sublata esset, candidatae verisimiliter adhuc pauciores essent quam tempore Paridis). Sed quid de huius narrationis veritate historica censendum est ? Ut supra diximus, omnes fere historici putant eventa libri Esther ficta esse ; nihil tale in aliis documentis narratur, et reges Persiae, sicut omnes reges usque ad recentissimum tempus, uxorem suam secundum necessitates familiares politicas diplomaticasve eligebant, nullo modo secundum pulchritudinem. Nihilominus iidem reges Persiae praeter uxorem legitimam multas concubinas apud se habebant, quae, secundum mores orientales usque ad finem imperii Turcici servatos, in gynaeceo8 palatii vivebant quibusque eunuchi inserviebant. Nonnullae res, quae in narratione apparent, ad tale gynaeceum concubinarum pertinere videntur : mentio " domus feminarum " necnon " Egei eunuchi, praepositi et custodis mulierum regiarum ". Traditiones orales rarissime facta ex nihilo fingunt, sed saepius eventa minora decursu temporis augent. Impossibile non est aliquando certamen concubinarum factum esse, atque " reginam " gynaecei electam esse, cuius memoria propter bonum eius influxum in regem posteritati tradita esset. Quidquid id est, hoc unum negari non potest : liber Esther per totam Iudaitatem Christianitatemque diffusus est, et, ut infra videbimus, magnum momentum in litteris necnon in mente hominum habuit.

Accedamus nunc ad tempora paulo propiora. Valde erraret qui putaret christianos pulchritudinem femineam semper sprevisse ; nihil hac opinione falsius, praecipue in orbe Graeco orientalique. Immo in arte iconum sive imaginum pulchritudo ipsa facta est signum sanctitatis: ita sublimatum est atque " spiritalizatum " illud vetus ideale propositum Graecorum, quod verbis 'kalos kagathos'9 exprimebatur. Nonne Arcadius, filius Theodosii I. successorque eius in imperio Romano orientali regendo (395-408), dicitur amore Eudoxiae captus esse cum solam imaginem eius videret, itaque eam uxorem elegisse ? Oportet autem usque ad VIII. saeculum descendamus, ut de vero certamine pulchritudinis aliquid legamus. Illo enim tempore Carolus Magnus, Francorum rex, filiam suam Constantino VI. imperatori desponderat. Propter tamen rivalitatem politicam inter regnum Francorum et imperium Romanum, Carolus sententiam suam subito mutavit ; ideo Irena, Constantini VI. mater, quae imperium pro filio adhuc adulescenti regebat, debuit alteram sponsam ei invenire. Historici illius temporis nos docent Irenam puellam pulcherrimam elegisse, Mariam nempe Amniensem, e nobili sed ignota familia regionis orientalis imperii natam. Avus puellae Philaretus vocabatur, qui postea inter sanctos annumeratus est. Consobrinus eius librum scripsit, cui titulus De Vita Sancti Philareti, in quo multo plura leguntur de modo quo Maria electa sit. Secundum enim librum illum hagiographicum, Irena anno 788 legatos misit, qui totum imperium percurrerent ut optimam sponsam invenirent. Legati pervenerunt ad domum Philareti, qui eos accepit et deinde eorum iussu tres neptes suas, quarum Maria primogenita erat, eis ostendit. Legati omnes tres virgines secum Constantinopolim adduxerunt, ubi, una cum ceteris puellis ex omnibus imperii regionibus ortis, in domum regiam admissae sunt. Irena inter omnes candidatas Mariam animadvertit eamque elegit. Historici adhuc disputant de veritate historica huius narrationis, in qua multa elementa e libro Biblico Esther aliisque scriptis piis deprompta esse videntur, sed multi putant inter nonnulla facta ficta haud pauca vera esse10. Praeterea in narratione res mirabilis legitur : legati Irenae, dum in domo Philareti sunt, antequam Mariam secum adducere statuant, metiuntur staturam eius, amplitudinem uberum eius necnon magnitudinem soccorum eius. Tales mensurae staturae amplitudinisque uberum, una cum amplitudine laterum coxarumque, adhuc hodie maximi momenti sunt non solum apud candidatas certaminum pulchritudinis sed etiam praecipue apud indutrices11. Quaestio magnitudinis puellae soccorum invenitur alibi in litteris mediaevalibus recentioribusque et praesertim in fabula Cinerellae, qualis a scriptore Francogallo Carolo Perrault (1628-1703) narrata est.

Irenae (quae, filio amoto, seipsam basilea professa erat) successit Nicephorus, qui et ipse sponsam filio Stauracio invenire cupiebat ; secundum Theophanem historicum, Nicephorus quoque certamen puellarum anno 807 instituit, quod tamen vitiavit ita ut non puella optima, sed ea quam ipse elegerat, vinceret.

In scripto c.t. De Vita Theodorae legimus quomodo ipsa Theodora uxor imperatoris Theophili electa sit inter mirum certamen ab Euphrosyna, imperatoris noverca, anno 830 institutum. Theophilus septem virgines selegit deinde unicuique earum malum (non aureum, sed verum !) dedit. Crastino die omnes septem puellas ad se iterum vocavit : sex earum malum comederant, sed Theodora malum suum servaverat immo alterum imperatori obtulit, quod futurum filium symbolice repraesentabat. Narratio mirum in modum elementa mythologica cum Biblicis miscet.

Aliud scriptum hagiographicum mentionem facit certaminis quod Theodora anno 855 instituit ut sponsam dignam filio suo Michaeli III. eligeret. Item anno 882 uxor futuri imperatoris Leonis VI. simili certamine electa est.

Ut supra diximus, historici de veritate talium narrationem disputant, cum sint plerumque elementis Biblicis iisdemque " aedificatoriis ", ut aiunt (id est : ad aedificationem moralem lectoris pertinentibus), repletae ; altera ex parte, ars critica historica non potest narrationes omnino reicere nam multae earum breve post tempus scriptae sunt (immo nonnunquam actoribus adhuc viventibus) atque cum iis, quae de imperio Romano orientali scimus, saepe congruunt. Itaque historica Francogalla Irena Sorlin, rerum Byzantinarum perita, putat certamina puellarum vere facta esse, etsi nonnunquam victrix potuit in antecessum electa esse secundum criteria dignitatis imperialis12. Omnes imperatores vel futuri imperatores, quorum sponsae tali certamine designatae sunt, porphyrogenneti13 erant. Inde ab infantia pompa imperiali circumdabantur atque ad imperium exercendum educabantur. Matrimonium cum virgine ex optimis regni puellis curate electa, talem praeparationem quadamtenus concludebat. Quod iuveni imperatori formosissimam splendidissimamque feminam sponsam eligere licebat, signum patentissimum potentiae dignitatisque suae erat ; hic redimus ad id, quod de rege Assuero in libro Esther dixeramus. Insuper electio futurae reginae inter candidatas ex omnibus imperii regionibus ortas, signum erat roboris eiusdem imperii (non opus erat principissam in extera regione quaerere ad relationes diplomaticas creandas confirmandas) et elementum quoddam " democraticum " imperio inserebat, nam theoretice qualiscumque puella, dummodo pulchra honesta pia esset, aliquando regina fieri poterat (hoc non debet nimis augeri quia practice puella electa semper nobilis erat !).

Postea nulla mentio certaminum pulchritudinis in chronicis Byzantinis fit, sed notio hic illic iterum apparet in litteris et Graecis et occidentalibus (e.g. in Heraclio Valtheri Atrebatensis [XII.s.] et in fabula Byzantina c.t. De Belthandro et Chrysantza [XIV.s.]). Marcus Polo, viator Venetus celeberrimus (1254-1324), scripsit de similibus certaminibus in aula regis Mongolici Cubilaei factis. Certamina pulchritudinis facta sunt postea in Sinis, dynastia Ming regnante (XIV.-XVII.s.) ; sed imperatores illi non legitimas uxores sed concubinas ita eligebant. Econtra imperatores Russi (sive, ut tunc dicebantur, Moscovienses) a XVI. ad XVIII. saeculum certamina instituerunt ad uxorem suam legitimam eligendam. Nihil mirum igitur si certamina reginellarum, qualia hodie fiunt, tantam pompam regalem praebent ! Caveamus nos humanistae ne talia spectacula, quae tot elementa historiae cultusque humani nostri secum ferunt, spernamus ! Scio te, optime lector studio litterarum humaniorum flagrans, hoc iamdudum, licet inconscie, intellexisse. Nunc autem si quis stultus barbarus incultus tibi exprobraverit, quod talia in televisione spectes, melius scies quid sit ei respondendum ; et nihil mihi maiori gaudio esse poterit, quam tibi in hac re utilis fuisse.

________

1. Telecamera : haec vox fortasse non omnibus placebit, sed multo simplicior mihi videtur esse quam id, quod Lexicon Recentis Latinitatis (LRL) Vaticanum proponit (s.v. telecamera) : apparatus impressioni televisificae aptus, m. (!). Antequam hoc enuntiatum sit, telespectator iamdudum opere telemoderatri programma mutavit...

2. Fr. Election de Miss Belgique nue.

3. Secundum LRL (s.v. spogliarellista) talis puella dicenda est sui ipsius nudatrix. Sed verba sui ipsius locutionem longiorem faciunt et non videntur omnino necessaria, cum significatio satis pateat !

4. LRL : obiettivo (3) lenticulare vitrum, n. Syn : lens photographica (Bacci) ; teleobiettivo telelenticula, ae f. Lexicon Auxiliare (Helferianum) : Objektiv orbiculus vitri convexus, lens obiectiva ; vitrum obiectivum ; Teleobjektiv telelenticula, ae f. I.M. Mir iamdudum demonstravit (Nova Verba Latina, Ed. Claret [Barcinone] 1970, p.129 ; n.49) tales locutiones ineptas esse, atque proposuit (s.v. objetivo) objectivum aut specillum objectus. Obiectivum videtur esse verbum technicum necessario inducendum, nam obiectiva photographica hodierna non ex una lente, sed e pluribus, constant, praecipue teleobiectiva et obiectiva latiorem angulum complectentia.

5. Fuerunt qui tunc dicerent photographum pecuniam puellae dedisse, ut ipse photographemata illa faceret indeque maximum lucrum ; sed nescio quis talibus fabulis credere possit.

6. Gr. 'misogynes' ou = misogyna sive feminarum osor.

7. Mundus, i : hic non significat orbem terrarum sed ea, quae necessaria sunt ad corpus ornandum colendumque. Verbum Graecum q.e. 'kosmos' eandem duplicem significationem praebet.

8. Gynaeceum : in contextu orientali, hoc verbo significari potest id quod hodie in plerisque linguis harem dicitur, quod verbum e lingua Arabica deductum est (haram vel harîm) et proprie locum sacrum, seiunctum significat.

9. Contractio verborum, quae sunt 'kalos kai agathos' " pulcher bonusque " : in mente Graecorum antiquorum notiones pulchri et boni prorsus copulatae erant et eandem realitatem exprimebant. Animadvertendum est in lingua Latina adiectivum bellus, a, um, quod in multis linguis Neoromanicis pro pulchro usurpatur, etymologice cum bono coniunctum esse.

10. Cfr. I. Sorlin : Les plus belles impératrices sont à Byzance, L'Histoire n° 246 Sept. 2000, pp.60-63.

11. Indutrix, icis f. : (top) model. Dicitur quoque monstratrix, icis, quod verbum, nisi e contextu significatio pateat, ambiguum esse potest. Cfr. Nuntii Latini 26/11/99, Vestium monstratrices nimis macrae (T. Pekkanen), ubi alterutrum verbum adhibetur.

12. Cfr. op.cit. supra an.10 ; cfr. quoque I. Sorlin : La plus belle ou la meilleure ? Note sur les concours de beauté à Byzance et dans la Russie moscovite des XVIe-XVIIe siècles, Mélanges Ahrweiler, Paris, Publications de la Sorbonne, 1998.

13. Gr. 'porfyrogennetos' = in purpura natus. Ita vocabatur filius imperatoris qui patre regnante natus erat.