QVEROLVS

ANONYMA COMŒDIA QVINTI P.CHR.N. SÆCVLI

VSVI DISCIPVLORVM APTATA

Proœmivm

Comœdia c.t. Querolus parum est nota nostris temporibus, sed digna quæ ab oblivione vindicetur. Quamquam auctoris nomen est ignotum, scimus tamen eum fuisse quendam officialem illius Rutilii Namatiani, qui carmen panxit « De reditu suo ». Rutilius, qui postea – anno 414 – factus est præfectus Urbis, magister officiorum erat cum honoratam quietem officiali suo dedit. Pro qua missione gratias agere volens auctor noster, ut in operis dedicatione legere possumus, hanc conscripsit comœdiam Rutilio dedicatam.

Inde colligere licet auctorem fuisse Gallo-Romanum non christianum, qui comœdiam Queroli circa annum 413 p.Ch.n. in lucem edidit. Initium dedicationis est hoc :

« O Rutili venerande semper magnis laudibus, qui das honoratam quietem quam dicamus ludicris, inter proximos et propinquos honore dignum putans, duplici, fateor, et ingenti me donas bono, hoc testimonio, hoc collegio : hæc vera est dignitas. Quænam ergo his pro meritis digna referam præmia ?

Pecunia, illa rerum ac sollicitudinum causa et caput, neque mecum abundans neque apud te pretiosa est. Parvas mihi litterulas non parvus indulsit labor :  hinc honos atque merces, hinc manabit præmium. »

Argumentum est simplex ; actio fit uno loco, uno tempore. Querolus, Euclionis filius, vir indole satis morosus, ut patet – querulus enim est is qui semper queritur –, dum ante aram domesticam suo more lamentatur, inopinanter audit vocem incorporalem, vocem Laris sui familiaris. Sermo fit de Euclione, Queroli patre, qui longe a domo itinerans mortem nuper obiit. Querolus putat patrem nihil pecuniæ reliquisse. Nescit autem se re vera esse divitem, ideo Laris monita satis mira non intellegit. Interea adveniunt parasiti Mandrogerus et Sardanapalus, Querolo ignoti, qui de thesauro inveniendo plura sciunt. Euclio enim moriens Mandrogero mandavit ut Querolum adiret eique ostenderet ubi esset thesaurus conditus. Isti autem potius in animo est thesaurum sibi soli reservare. Euclionis indiculo, id est loci descriptione, præditus domum invenit, simulans se magum esse Queroli credulitate facile abutitur, intrat, rapit urnam ab Euclione indicatam, proficiscitur. Euclio tamen non omnia dixit : non dixit thesaurum celatum esse in urna funebri. Itaque rem aperientes parasiti bustum vident, non thesaurum. Valde decepti urnam per fenestram proiiciunt in Queroli domum. Quæ in solum cadens ante Queroli pedes explodit dispergitque struem aureorum nummorum...

Comœdia Queroli æqualibus nostris nimis longa videtur ; eius actio tardatur nonnullis excursibus extentisque monologis, qui ad ipsum argumentum vix spectant. Itaque, cum cogitaremus de re hodiernis adulescentibus proponenda, statuimus textum multo breviorem facere solosque eligere dialogos vividos et ad argumentum pertinentes. Hac de causa etiam tres personas e scæna sustulimus, quarum præsentia est superflua. Supersunt ergo quattuor personæ præcipuæ. Quod ad textum ipsum pertinet, cum in diversis editionibus diversimode sit constitutus, nos ubi editores inter se dissentiunt lectiones elegimus faciliores, de discipulorum commodo potius cogitantes. Eadem ratione orthographiam paucissimis occasionibus mutavimus, quo verba facilius essent intellegibilia, ut in hoc exemplo : ornam > urnam. Præcipue usi sumus duabus editionibus his : Querolus, texte établi et traduit par Léon Herrmann, Bruxellis 1937 ; Querolus, texte établi et traduit par Catherine Jacquemard-Le Saos, Parisiis, Les Belles Lettres, 1994.

 

QVEROLVS

Personæ :

Lar Familiaris

Querolus Euclionis filius

Mandrogerus parasitus

Sardanapalus parasitus

 

ACTVS I

 Personæ : Lar Familiaris, Querolus

 Nemo est in scæna ; vox quædam oritur ex ara Queroli domus.

 lar. Lar familiaris ego sum, custos et cultor domus cui fuero adscriptus. Queroli nunc sortem administro huius ingrati, non mali. Pater huius Queroli Euclio fuit avarus et cautus senex. Hic enorme pondus auri olim in urnam condidit. Sic quasi busta paterna venerans aurum celabat palam. Peregre vadens urnam domi sepeliit ac reliquit ante aras meas : tumulum suis, mihi thesaurum commendavit. Abiit neque rediit. Senex peregre moriens uni tantummodo rem indicavit fraudulento et perfido, cui tamen, sive oblitus, sive supervacaneum putans, de busto et titulo nihil exponit.

 Querolus apparet atque aram appropinquat.

 qve. O Fortuna, o Fors Fortuna, o Fatum sceleratum atque impium, si quis nunc mihi tete ostenderet, ego nunc tibi facerem et constituerem fatum inexsuperabile.

 lar. Salve, Querole.

 Querulus circumspicit, neminem loquentem videns.

 qve. Ecce iterum rem molestam « Salve, Querole » istud. Cui bono est hominibus hac atque illac « Ave » dicere ? Etiam si prodesset, ingratum foret.

 lar. Misanthropus, hercle, hic verus est.

 qve. Quæso, amice, quid tibi rei mecum est ? Debitum reposcis an furem tenes ?

 lar. Iracundus es nimium, Querole.

 Querolus discedere incipit.

 lar. Mane paulisper.

 qve. Non vacat.

 lar. Sic necesse est. Mane.

 qve. Iam istud ad vim pertinet. Age, dic quid vis.

 lar. Ego sum quem requiris quemque accusas, homuncio. Non tu paulo ante Fatum accusabas tuum ?

 qve. Accuso et persequor.

 lar. Ades ergo huc : ego sum.

 qve. Tu Fatum es meum ?

 lar. Ego sum Lar Familiaris, Fatum quod vos dicitis.

 qve. Quidnam hoc est præstigium ?

 lar. Apage sis, homo ineptissime. Hic nullum est præstigium. Audi nunc iam. Permovet nosmet, Querole, tua, quamvis inanis, querimonia. Celeriter nunc mihi responde, Querole. Quanta iam putas fecisse te capitalia ?

 qve. Equidem nullum quod sciam.

 lar. Nullumne ? Ergo exciderunt omnia.

 qve. Immo, omnia prope retineo, sed scelus nullum scio.

 lar. Eho, Querole, furtum numquam admisisti ?

 qve. Quod verum est non nego ; adulescens quædam feci, fateor, laudari quæ solent.

 lar. Transeamus istud. Quid de falso dicemus ?

 qve. Hem ! Quis autem verum dicit ? Istud commune est. Abi.

 lar. Quid de adulterio ?

 qve. Attat etiam hoc crimen non est.

 lar. Quando autem licitum esse cœpit ?

 qve. Men rogas quasi tu nescias. Hoc est quod nec permitti nec prohiberi potest. Si tu me ad hæc revocas, nemo est innocens.

 lar. Et tamen non de omnibus tete interrogavi, si reminisceris.

 qve. Nihil est amplius.

 lar. Nulli igitur mortem optasti ?

 qve. Nemini.

 lar. Quid si convinco ?

 qve. Nihil est quod respondeam.

 lar. Dic mihi præterea quotiens peieraveris. Expone celeriter.

 qve. Bona Hora hoc exaudiat ! Istud a me semper alienum fuit.

 lar. Ut alia reticeam, numquam iurasti amare te quem iuratus oderas ?

 qve. Heu me miserum ! Scisne me nuper patrem amisisse ?

 lar. Speciale hoc plane est : hoc est quod nemini antehac contigit !

 qve. Fateor, sed pater ipse nihil reliquit.

 lar. Dura deploratio ! Exsequias inanes tibi contigisse luges. Irasceris, ergo non doles. Utinam tu heredibus tantum relinquas quantum reliquit Euclio.

 qve. Meam mihi concede sortem, quando nihil melius repperi.

 lar. Igitur, quamquam felicem esse te constiterit, tamen etiamnunc beatiorem te futurum ut agnoscas volo. Aurum hodie multum consequere.

 qve. Ludis nos : fieri hoc non potest.

 lar. Quam ob causam ?

 qve. Dic, quæso, numquid rex aliquis largietur ?

 lar. Nihil.

 qve. Numquid ex transverso quispiam me heredem instituet ?

 lar. Nihil minus.

 qve. Numquid thesaurus alicubi defossus apparebit ante oculos meos ?

 lar. Atqui, si thesaurus domi tuæ lateret, prius alteri esset ostendendus quam tibi. Vade iam nunc et quicquid contra te est facito. 

qve. Cur ita ?

 lar. Sic expedit. Fallenti credito et circumvenienti operam atque assensum accommoda. Fures, si ad te venerint, excipe libenter.

 qve. Tum, si aliquis meis ædibus facem subiciet, iuberesne me oleum infundere ?

 lar. Noveram te crediturum non esse.

 qve. Fures mihi ac prædones, cui bono ?

 lar. Ut sis dives.

 qve. Quo modo ?

 lar. Bona si perdideris tua.

 qve. Istud plane est quod sæpe audivi : « obscuris vera involvere ». Sed quid facere me iubes ?

 lar. Quod contra te putas.

 qve. Dic ergo quid sit, ne fortasse aliquid pro me faciam nescius.

 lar. Velis, nolis, hodie Bona Fortuna ædes intrabit tuas. 

 qve. Incertus ego sum factus magis hodie quam semper fui. Quid ergo nunc faciam cum responso huius modi ? « Perde » inquit, « si quid est tibi domi ut acquiras plurima. » Mea si mihi auferantur, aliena quando aut quis dabit ?

 

ACTVS II

 Personæ : Mandrogerus, Sardanapalus, Querolus

 Mandrogerus et Sardanapalus adveniunt in plateam.

 man. Mandrogerus ego sum parasitorum omnium longe præstantissimus. Olla quædam hic iacet cuius odorem mihi trans maria ventus detulit ! Cedant iuris conditores, cedant omnia cocorum ingenia, cedant Apici fercula ! Huius ollæ condimentum solus scivit Euclio.

 sar. Atqui si scias, Mandrogere noster, quale egomet somnium nocte hac vidi !

 man. Dic, obsecro, si quid est boni.

 sar. Nocte hac videbam thesaurum quem sperabamus nobis venisse in manus.

 man. Quid tum ?

 sar. Videbam ex parte solidos. Erant præterea vincula et verbera.

 man. Ah ! Istud non placet. Dic, quæso, aliqua insuper num somniasti ?

 sar. Nocte ista ego in somniis funus videbam. Et nos ipsi funus illud nescio quo ferebamus. Insuper etiam deflebamus defunctum illum, quasi alienum tamen.

 man. Talia egomet malo ! Funus ad lætitiam spectat, lacrimæ ad risum pertinent et mortuum nos ferebamus : manifestum est gaudium. Sed heus tu, Sardanapale noster, nisi me fallit traditio, iam pervenimus.

 sar. Ipsa est platea quam requiris. Recurre ad indiculum cito.

 Ambo inspiciunt indiculum, quem Euclio in extraneis terris moriens Mandrogero dedit.

 man. Sacellum in parte læva, argentaria ex diverso.

 sar. Utrumque sic est. Ventum est. Quid præterea ?

 man. Domus excelsa.

 sar. Apparet.

 man. Ilignis foribus.

 sar. Ipsa est.

 man. Attat quam humiles hic fenestras video ! Euge hic frustra clauduntur fores. Tum, præterea, inermes quantum inter se distant regulæ ! Secura, hercle, regio hic mihi et fures nihil nocent. Sed interius mihi aurum olet.

 sar. De atrio porticus in dextra, sacrarium ad sinistram.

 man. Recte rationem tenes.

 sar. In sacrario tria sigilla.

 man. Convenit.

 sar. Arula in medio.

 man. Sic sunt omnia.

 sar. Aurum ante aram.

 man. Hoc iam nostrum est. (Mandrogerus discedit)

 Querolus e domo exit atque videt Sardanapalum soliloquium facientem.

 sar. (voce consulto alta, ad Mandrogerum spectans, qui in recessu ambulat) Hem, ipse est. Vellem, hercle, audire hunc hominem quem vidi modo. Ego magos mathematicosque novi, talem prorsus nescio. Sed hoc novum est quod vidi modo. Ubi te aspexerit, primum tuo te vocat nomine, dein parentes, servos atque omnem familiam exponit quasi noverit, quid tota gesseris ætate quidve postea sis acturus totum edisserit.

 qve. Bellus, hercle, hic nescio quis est. Non prætereunda est fabula. Salve, amice.

 sar. Salvus esto qui salvum esse me iubes.

 qve. Quid tu ? Secretumne aliquod ?

 sar. Secretum a populo, non secretum a sapientibus.

 qve. De mago nescio quid te audivi...

 sar. Ita est ; de nescio quo nunc sermo erat qui omnia divinat.

 qve. Estne talis aliquis ?

 sar. Maxime. Verum quisnam ille homo sit nescio.

 qve. Quæso, amice, si mea non est odiosa societas, consulere tecum volo.

 sar. Optime, edepol.

 qve. Quisnam hic homo est vel cuius loci ?

 sar. Quantum comperi, Mandrogerus vocatur.

 qve. Attat, pulchrum, hercle, nomen. Iam hoc de magis existimo.

 sar. Sed audi quod loquor huius modi homines impostores esse.

 qve. Hem, sodes, ipsum volebam dicere.

 sar. Si tibi ita videtur, placeat ut ego hominem scisciter atque ut omnia perquiram non uno modo. Si mihi ille de omnibus respondere potuerit, scias vere hunc esse divinum vel magum.

 Accedit Mandrogerus.

 sar. Sed eccum ipse hac præterit. Ita ut volui contigit.

 qve. Quanta in ingressu gravitas ! Quanta in vultu dignitas ! Aggrediamur hominem ! Salve, Mandrogere.

 man. Salvos esse vos volo.

 qve. Tu quoque incolumis esto, sacerdotum maxime, quoniam laudaris ac diligeris plurimum merito tuo.

 sar. Scin’tu, Mandrogere, quid ex te velimus noscere ?

 man. Quædam fortasse novi.

 sar. Consulere de quibusdam volumus et cognoscere tuam insignem sapientiam.

 man. Non equidem constitueram, sed, quoniam ita vultis, consulite ut respondeam. Dicite quid velitis.

 sar. Primum ut exponas, quæsumus, quæ sunt optima sacrorum genera vel cultu facilia.

 man. Scitote inter istæc omnia nihil esse melius quam ut aliquis Fato nascatur bono.

 qve. Et nos ita suspicamur. Sed Fatum ipsum qualiter tandem coli vel propitiari potest ?

 man. Dicam. Genii sunt colendi quoniam ipsi decreta Fatorum gerunt. Isti sunt placandi atque exorandi simulque, si qua intra ædes latet Mala Fortuna, vincienda atque exportanda est.

 sar. Pulchre, edepol, doces sed ut facilius nunc sequamur omnia, da nobis experimentum tuæ potestatis et sapientiæ. Nunc, si potes, ea quæ nescis dicito.

 man. Non equidem ex integro fieri istud potest. Tamen accipite pauca de quibus intellegatis cetera. Certe egomet neque mores neque facultates vestras didici ?

 sar. Certum est.

 man. Tu, Sardanapale, pauper es.

 sar. Agnosco ; verum tamen vereor ne plures hoc sciant.

 man. Humili loco natus.

 sar. Ita est.

 man. Ideo tibi contra regium nomen datum est.

 sar. Ita aiunt.

 man. Homo es vorax, petulans et calamitosissimus.

 sar. Eho, Mandrogere, numquidnam hoc sum precatus ut vitia enarres mea ?

 man. Mentiri mihi non licet. Estne adhuc quod narrare me velis ?

 sar. Utinam ne istæc quidem de me locutus esses ! Iam istud nobis sufficit. Nunc illud te quæsumus ut etiam huic responsa tribuas homini minime malo.

 man. Ita fiat. Heus tu, amice, tune Querolus diceris ?

 qve. Di te servent, ita est. Quid horæ nuncupamus ?

 man. Inter secundam et tertiam.

 qve. Nihil fefellit : de clepsydra respondisse hominem putes.

 man. Hem quid igitur ? Mars trigonus, Iuppiter quadratus, Saturnus Venerem respicit, Mercurius huic iratus, Sol rotundus, Luna in saltu est. Collegi omnem iam genesim tuam, Querole. Mala fortuna te premit.

 qve. Agnosco.

 man. Pater nihil reliquit, amici nihil largiuntur.

 qve. Verum est.

 man. Visne adhuc amplius ? Scisne a me domum tuam ignorari ?

 qve. Maxime.

 man. Porticus tibi est in dextra ut ingrediaris, sacrarium e diverso.

 qve. Ita sunt omnia.

 man. In sacrario tria sigilla.

 qve. Verum est.

 man. Tutelæ unum, Geniorum duo.

 qve. Iam iam comprobasti potestatem ac disciplinam ; nunc remedium promito.

 man. Ubi celeriter consuli potest et sine sumptu et mora ? Sacrarium certe solum ac secretum est ?

 qve. Ita.

 man. Certe nihil est illic conditum ?

 qve. Nihil præter sigilla.

 man. Sollemnitas quædam ibidem celebranda est. Sed religio tecum omnes tuos excludit foras.

 qve. Ut libet.

 man. Religio per extraneos celebranda est.

 qve. Ita fiat.

 man. Nescis, Querole, fatum et decretum monentis dei ?

 qve. Quid igitur ?

 man. Est synastria : hora istæc mihi placet. Nisi iam nunc aliquid geritur, frustra huc venimus.

 qve. Quæso, amici, officium nunc et religionem impendite. Ego quoque, si opus fuerit, vobis operam præstabo meam. Eamus igitur intus.

 man. Tu præcede ; nos tecum sumus.

 Domum intrant.

 man. Hem !  Quod exciderat : estne aliqua tibi arcula inanis ?

 qve. Non una quidem.

 man. Una tantum est opus, in qua lustrum illud exportetur foras.

 Querolus arculam affert.

 qve. Ego et claves largior ut inclusa excludatur calamitas.

 Domo exit Querolus et solus stat foris.

 man. Omnia sunt peracta. Quod bonum, faustum felixque sit huic domui : nos præsto sumus.

 

ACTVS III

  Personæ : Mandrogerus, Querolus, Sardanapalus

 Intus Mandrogerus et Sardanapalus in sacrario urnam sumunt atque in arculam condunt. Tunc Querolum intrare iubent ut ipse, adiuvante Sardanapalo, arculam foras exportet. Tres personæ stant foris.

 man. Depone ab humeris, Querole, pondus tam grave. Satisfactum est religioni quod tute ipse Malam Fortunam portasti foras.

 qve. O Mandrogere, fateor, numquam fieri posse hoc credidi. Potentiam tuam et religionem ipsa res probat : arcula istæc iamdudum ut a me introlata est quam levis mihi soli fuit et nunc quam gravis est duobus.

 man. Nescis nihil esse gravius Fortuna Mala ?

 qve. Edepol novi et scio. Di te servent, homo.

 man. Mihi ipsi hoc præter spem evenit quod laudas modo. Nullam umquam domum sic purificatam retineo. Quicquid erat calamitatis egestatisque inclusimus. 

qve. Miror, hercle, unde pondus ?

 man. Enarrari subito hoc non potest. Ceterum solet evenire ut istæc calamitas moveri multis non possit iugis. Iam istinc ergo lustrum istud in fluvios dabimus. Tu autem monita quæ iam nunc dabo sensibus imis cape. Mala hæc Fortuna quam abstulimus redire temptabit domum.

 qve. Ne di sinant ! Una sit illi istæc et perpetua via !

 man. Triduo ergo istoc periculum tibi est ne hæc ad te redire temptet res mala. Tu igitur universo hoc triduo domi clausus esto nocte ac die. Nihil de domo tua foris nunc dederis nihilque intra ædes recipias. Vicinos, cognatos, amicos omnes tamquam profanos respue. Ipsam Bonam Fortunam clamantem pulsantemque hodie nemo audiat. Exacto autem hoc triduo, illud domi non habebis quod ipse ex ipsa excluseris. Abi ergo intus.

 qve. Ego vero ac libens, dum tantummodo inter me ac Fortunam meam solum paries intersit.

 man. Celeriter hinc abi. Hem ! Querole, fortiter claude nunc fores.

 Querolus domum intrat.

 qve. Factum est.

 man. Seras et catenas adhibe.

 qve. Tamquam pro memet fecero.

 Foras discedunt Mandrogerus et Sardanapalus.

 man. Pulchre, edepol, res processit. Inventus, spoliatus, clausus est homo. Sed ubinam urnam respiciemus vel ubi arculam istam confringemus atque abscondemus ne furtum indicia podant ?

 sar. Nescio, edepol, nisi ubicumque in flumine. Credis, Mandrogere, præ gaudio urnam illam inspicere non ausus fui.

 man. Atqui, hercle, ita facto opus fuit ne mora suspicionem afferret.

 sar. Verum est.

 man. Primum fuit ut inveniretur. Istud iam sequitur : tutum est.

 sar. Ego autem non credam mihi nisi aurum inspexero.

 man. Neque ego dissimulo. Pergamus.

 sar. Hac atque illac, tantum ad secretum locum.

 man. Pro nefas ! Viæ omnes observantur, ripæ frequentantur. Pergamus quocumque celeriter.

 Mandrogerus et Sardanapalus in recessu urnam inspiciunt.

 man. O me miserum !

 sar. O me infelicem ! O me  nudum  et naufragum !

 man. O pater Sardanapale !

 sar. Aurum in cinerem versum est utinamque totum sic fieret aurum : magis essemus divites !

 man. O fallax thesaure, tene ego per maria et ventos sequor ? Propter te feliciter navigavi ? Propter te feci omnia ? Mathesim et magiam sum consecutus ut me sepulti fallerent ? Aliorum fortunam exposui ; fatum ignoravi meum. Accede, amice. Ollam iterum atque iterum visita.

 sar. Aliam spem quærere, amice, poteras ; hæc iam non calet.

 man. Perlege, quæso, iterum titulum funeris atque omnem scripturæ fidem.

 sar. Ego perlego : « Trierinius Tricipitini filius conditus et sepultus hic iacet. » Hem, me miserum, hem, me miserum !

 man. Quidnam tibi est ?

 sar. Claustrum istud plumbeum densa per foramina diris fragrat odoribus. Numquam ante hæc comperi aurum sic ranciscere. Heia, quid nunc facimus ?

 man. Quid autem, nisi quod dudum diximus, ut nos saltem de filio eius Querolo ulciscamur probe atque illum, quoniam est credulus, mirificis ludamus modis ? Ollam illi per fenestram propellamus clanculum ut et ipse lugere incipiat quem nos iam dudum plangimus. Pedetemptim accede atque ausculta Querolus quid rerum gerat.

 sar. Consilium placet.

 man. Accede, edepol, sed urbane respice.

 Sardanapalus per domus fenestram inspicit.

 sar. Attat, quid ego video ? Omnes nunc intus homines fustes et virgas tenent.

 man. Credo, edepol, isti illam Malam Fortunam exspectant creduli. Accede atque homines miris terrifica modis. Malam Fortunam dicito te esse atque comminare tamquam in ædes inruas.

 sar. Io, Querole.

 qve. Quis tu homo es ?

 sar. Ego sum tua Fortuna quam redituram prædixit magus.

 qve. Abscede hinc ; ego hodie Fortunam non recipio, nec bonam.

 man. Heus tu, Sardanapale, ad ianuam istam homines evoca, dum ego bustum hoc per fenestras ingero.

 sar. Aperite hanc ianuam.

 Mandrogerus per fenestram intus proiicit urnam, quæ in solo lapsa explodit et aureos nummos dispergit.

 man. Ecce tibi thesaurum, Querole, quem reliquit Euclio. Talem semper habeas, talem relinquas filiis!

 Ad Sardanapalum :

 man. Omnia sunt perfecta. Nos hinc ad navem celeriter ne quod etiamnunc subito hic nobis nascatur malum.

 Sardanapalus adhuc stat iuxta domum. 

 sar. Hem! Quidnam ego audio? Omnes intus gaudent, tripudiant. Auscultabo iterum... Actum est! Felicitas ad istos venit, nobis ergo, nobis, male. Omnes intus saccos, capsas, scrinia requirunt, aurum isti tractant; solidi intus tinniunt. Heu me miserum! Vita erat ubi nos mortem putabamus esse conditam!