Circulus Latinus Bruxellensis
Circulus Latinus Bruxellensis sub auspiciis Fundationis Melissae Bruxellis in Domo Latina congregari solet secundo quoque mense, moderante Gaio Licoppe, ad Latinitatem iucunde exercendam.

Oratio die 6 Sep. MMIII., quo circuli Latini Bruxellensis XXus

anniversarius celebratur, habita

a Roberto DEPREZ

 

Anno 1983 p.C.n. : tota Belgica a barbaris occupata est. Totane ? Minime ! Nam parvus grex hominum cultorum in vicum ignotum litoris Belgici convenit, ut linguae Latinae inimicis resisteret.

Anno 2003 p.C.n. : tota Belgica a barbaris adhuc occupatur. Sed condiciones paululum mutatae sunt : nunc enim vita haud facilis facta est latinitatis vivae obtrectatoribus. Circulus enim Latinus Fundationis Melissae crevit et actuositatem suam augere non desiit. Pluries in anno sodales eius Bruxellis congregantur et de variis thematibus, imprimis ad linguam Latinam propagandam pertinentibus, Latine disputant. Gaius princeps noster, qui nihil timet nisi ut caelum in caput suum incidat, disputationes firmiter sed comiter moderatur. Propter longissimam artis radiologicae experientiam, optime scit intima hominum inspicere, ut mentes cordaque eorum penetret auxiliumque eis ferat ita ut vel tirones sententias suas bona latinitate exprimere discant valeant. Francisca drui(a)s potionem magicam atram miscet, quae inter mediam sessionem participes confirmat. Instrumento magico usa (de quo veteres Romani non audiverant) scripta componit quae in fasciculis papyraceis et in araneo electronico divulgabuntur. Fundatio Melissa consuetudinem iunxit multis cum hominibus doctis necnon institutis, quibuscum cooperatur ad studia humaniora renovanda. Nunc coniuncti fortiores sumus et, utrum hostes testudine facta an quadrato agmine an quincunce nos aggrediantur parum refert : praevalere non iam poterunt, immo illos verberabimus atque cippis proiectis obruemus.

Nunc tempus est ut paginam volvamus atque fabulam scribere pergamus. Hoc erit opus omnium nostrum, sodales optatissimi !