DE BALNEIS ET THERMIS ROMANORVM ANTIQVORVM

– scripsit Ericus Palmén –

 

Aetate1 imperatorum cives Romanos balneandi studiosissimos fuisse constat. Hoc sibi facile persuadebit, quicumque e.g. in Cenam Trimalchionis a Petronio descriptam incubuerit. Iam in initio narrationis Encolpius cum comitibus suis in balneum intrat, ibique illi " sudore calfacti momento temporis ad frigidam " exeunt (28,1) ac velut " principium cenæ " (27,4) ipsum Trimalchionem aspiciunt, qui, ut quam " lautissimus homo " (26,9) exsistat, " unguento perfusus " tergetur " non linteis, sed palliis ex lana mollissima factis " (28,2) ac paulo post " lecticæ impositus " aufertur " præcedentibus phaleratis cursoribus quattuor " (28,4). Deinde, cum iidem in triclinium Trimalchionis ingressi cenæ intersunt, qua magis opipara vix fingi potest, unus e convivis eius, nomine Seleucus, repente excipit " fabulæ partem et : ‘Ego’, inquit, ‘non cotidie lavor !’ ", atque ceteris videlicet ad tam miram vocem stupentibus ita pergit : " ‘baliscus enim fullo est, aqua dentes habet, et cor nostrum cotidie liquescit’ " (42,1-2).

Neque tamen hinc concludere nobis licet universos Romanos illa ætate cotidie lavari solitos esse. Opulentissimis tantummodo ita agendi erat facultas ; pauperiores, ut vitam sustinerent, singulis diebus tot horas pecuniæ merendæ causa laborare debebant, ut tempus ad cotidianam balneationem deficeret. Trimalchio et convivæ eius erant liberti, qui ineunte ætate imperatorum et opibus et dignitate valde creverant, idcircoque multi eorum tanta superbia erant elati, ut doctrinam et sapientiam sibi pari passu cum divitiis auctas esse confiderent. Quo longius cena continuatur, eo absurdiores et insaniores fiunt sermones eorum, et cum præterita media nocte iam antelucanæ horæ adsunt, dominus ipse eis exclamat (72,3) : " ‘Coniciamus nos in balneum, meo periculo ; non pænitebit !’ " Plerique convivarum - nonnulli quidem inviti - in voluntatem eius perducti cum omnibus vestimentis in piscinam decidunt, unde paulo post trementes et latratu canis exterriti ab atriensi extrahuntur et servantur. Encolpius et comites ab eodem atriensi petentes, ut extra ianuam emittantur, repulsam ferunt : neminem convivarum per eandem ianuam, qua intraverit, emitti posse. Ita velut novi generis labyrintho inclusi in balneum intrant, " angustum scilicet et cisternæ frigidariæ simile " (73,2), ubi Trimalchio ipse primum rectus stat, deinde considit et " invitatus balnei sono " diducit " usque ad cameram os ebrium " et incipit " Menecratis cantica lacerare " (73,3), dum " ceteri convivæ circa labrum manibus nexis " currunt magna voce clamantes (73,4). Videmus igitur in domo Trimalchionis variam fuisse copiam etiam privatim et peculiari ratione balneandi.

Imago 1 : Cena Trimalchionis talis, qualis excogitata est a Frederico Fellini in pellicula cinematographica cui titulus est " Satiricon " (1969).

 

Ante imperatorum ætatem, qua cena Trimalchionis celebrata esse fingebatur, res publica Romana per quingentos fere annos libertate civium usa erat, a senatu populoque Romano ac magistratibus administrata. Illis temporibus Romani nequaquam pari luxuria in balneando assueti fuerant. Immo ter tantum aut quater in mense fusius se lavare consuerant, et quidem in angustis cellulis iuxta culinam sitis, ubi tantulum erat lucis, quantulum per rimas parietum admitti poterat. Aqua e culina arcessebatur, doliumque partim in terram infossum pyeli vice fungebatur. Tam modica fuerat ea quoque cellula, ubi Scipio Africanus quondam se lavare solitus erat, ut patet e quadam epistula Senecæ (86), qui vidisse se narrat " villam exstructam lapide quadrato " et " cisternam ædificiis ac viridibus subditam, quæ sufficere in usum vel exercitus posset ", sed ibidem " balneolum angustum, tenebricosum ex consuetudine antiqua " ; in tali angulo sive blattario illum Carthaginis horrorem " corpus laboribus rusticis fessum " abluisse (86,4-8), ut ex eo sudorem, non unguentum detergeret (cf. 86,11). Recentioribus temporibus ne pauperrimos quidem impelli potuisse, ut sic se lavarent ; immo omnes Romanos varii generis luxuriam magni æstimare didicisse, quin etiam " eo deliciarum " pervenisse, " ut nisi gemmas calcare " nollent (86,7).

Secundo a.Chr.n. sæculo Romani ampliora et commodiora spatia balneandi instituere cœperant. Qua in re eos a Græcis varie doctos iam id ostendit, quod pleraque vocabulorum ad balnea pertinentium, inter alia ipsum substantivum balneum necnon thermæ sunt Græcæ originis : balneum < balaneion, thermæ (sc. aquæ) < therma hudata. Primum quidem erat curare, ut in novis balneis satis aquæ præsto esset. E veterrimis aquæductibus Romanis, quia sub viis ædificati erant, aqua tantummodo in talia balnea suppeditari poterat, quæ ab iis haud procul in imis tabulatis domuum locis humilibus sitarum constructa erant ; in editiora autem loca e puteis publicis aqua arcessenda erat. Ætate Augusti iam altiores aquæductus ædificabantur, eiusdem fere generis atque est celeberrimus ille aquæductus Nemausi prope integer conservatus, quem in pictura videmus. Quod ad spatia attinet, rusticæ et suburbanæ regiones initio aptiores esse videbantur ad commoda balnea instituenda quam ipsa urbs Roma ædificiorum multitudine stipata. Quædam rustica, ut ita dicam, balnea iam illis temporibus e trinis cellis constabant, ubi labra lapidea vel marmorea posita erant, atque insuper piscinis separatis et palæstris et sphæristeriis circumdabantur.

Ad calefacienda balnea primo foculi adhibebantur. Iam ante ætatem Augusti peculiaris ratio calefaciendi, hypocausis nuncupata, excogitata erat : in fundamentis ædificii iaciendis bina pavimenta institui oportebat ita, ut superius eorum pilis passim dispositis et tegulis bipedalibus supra eas collocatis suspensum (cf. Vitr. 5,10,2) ab inferiore distingueretur, atque in spatium vacuum ita inter ea relictum, hypocaustum vocatum, per præfurnium fasciculi ramalium incensi intrudi possent ; itemque parietes e tegulis mammatis construi debebant, quo efficacius ii quoque simul cum pavimento ramalibus ardentibus calefierent et fumus evanesceret, necnon parietibus tubi imprimi, " per quos ", ut ait Seneca (Epist. 90,25), " circumfunderetur calor, qui ima simul ac summa foveret æqualiter ". Huius generis parietes, qui dicebantur tubulati, plerumque opere musivo aut marmore sternebantur.

Imago 2 : hypocaustum in tepidario virorum (Pompeiis in thermis Stabianis). Bene conspiciuntur pilæ quæ constant e quadratis lateribus mortario coagmentatis.

 

Præter balnea privatarum domuum etiam balneæ publicæ institui cœptæ sunt (cf. Varro, Ling. Lat., 9,41,68). Has conductores privati imprimis ad usum hominum in vicinitate habitantium condebant, sed nonnumquam etiam aliis in eas aditus dabatur, si certam pro eo pecuniam solverant, quod balneaticum vocabatur. In imis tabulatis tabernarum collocatæ illæ balneæ et calidariis et tepidariis et frigidariis instructæ erant. Præterea qui advenerant, balneo usi articulos suos peculiaribus tractatoribus malaxandos aut unguendos porrigere poterant. Multitudo talium balnearum continenter crescebat : ætate Augusti eas iam Romæ centum septuaginta fuisse tradit Plinius Maior, Nerone autem imperatore, ut idem addit, " ad infinitum auxere numerum " (Nat. hist. 36,24,121). In quadam forma urbis Romæ circa annum ducentesimum delineata, quæ Forma Urbis Severiana appellatur, complures balneæ in domibus privatis collocatæ insunt. Denique prima parte quarti p.Chr.n. sæculi, Constantino imperium tenente, in urbe haud minus octingentæ quinquaginta sex balneæ a privatis conductoribus curatæ exstabant, si indici ex illa ætate conservato fidem habere volumus.

Revertamur ad ætatem Augusti, quæ eo quoque insignis fuerat, quod tum non modo balneæ, sed etiam thermæ ædificari cœptæ erant, quarum sumptus publica pecunia curarentur. Veterrimas earum non Romæ, sed Pompeiis et in quibusdam aliis oppidis Magnæ Græciæ fuisse constat, quo mores Græci maturius percrebruerant. Thermæ quæ vocabantur Stabianæ Pompeiis primum iam quarto a.Chr.n. sæculo conditæ ducentis fere annis post aliquantum ampliatæ erant. Pompeiis anno p.Chr.n. undeoctogesimo eruptione Vesuvii deletis ruinæ earum sub cinere admodum bene conservatæ sunt. Aditus in thermas patet e palæstra, quam ab uno latere piscina et a tribus reliquis porticus circumdant. Dextra primum in partem thermarum viris destinatam intramus ac per spatia præstolatoria in apodyterium venimus, ubi subsellia et in pariete loculos ad vestimenta conservanda aptos videmus. Ex apodyterio in frigidarium forma rotundum transimus, ibique baptisterium aspicimus, id est amplum labrum, ubi aqua frigida præsto erat, aut in tepidarium, quod conclave pro intermedio quodam loco fungebatur et e frigidario in caldarium et e caldario in frigidarium transeuntibus. Caldarium trans tepidarium situm duobus labris instructum erat, quorum in uno aqua calda, in altero frigida præsto erat. Qui se lavabant, oræ latiori labri insidere poterant. Lignei autem suggestus saunæ Finnicæ peculiares deerant, nec fasciculus e ramulis arborum frondiferarum nexus (Finnice vihta sive vasta) usurpabatur. Pars septentrionalis thermarum feminis destinata symmetricam quandam figuram cum priore format : duo caldaria, muliebre et virile, inter se contigua erant, quo melius communis hypocausis ad utrumque calefaciendum adhiberi posset. Receptacula ænea aquæ supra hypocausim tria composita erant : unum caldarium, alterum tepidarium, tertium frigidarium, et ita collocata, ut, e tepidario in caldarium quantum aquæ caldæ exisset, tantundem influeret de frigidario in tepidarium eodem modo (cf. Vitr. 5,10,1). E caldario feminarum in tepidarium ac deinde in frigidarium advenimus, ubi tamen nullum est proprium baptisterium.

Imago 3 : caldarium virorum, Pompeiis in Thermis Fori.

 

In Thermis Stabianis iam adumbratæ sunt eædem construendi rationes, quæ in hodiernis sanitariis quæ dicuntur balneis construendis respiciuntur. In caldarium ingressi homines, ut primum sibi sudorem elicuerant, in tepidarium recedebant ad hunc detergendum ; deinde ad sudationem repetendam in caldarium revertebantur. Inter sudandum sibi artus artubus affricabant et oleo unguebant - non autem sapone - ac ferreo quodam instrumento serrato, cui nomen erat strigilis, cutem destringebant et sordes abradebant et sudorem detergebant. Eadem ministeria multi servis peculiaribus præstanda mandabant. Tandem se satis purgatos esse sentientes per tepidarium in frigidarium transibant, ut in aquam frigidam se præcipitando circulationem sanguinis recrearent. Post hæc nonnulli in tabernis aut popinis, quæ thermis annexæ erant, aliquid sumebant. Alii in palæstra aut in sphæristerio e.g. pila ludendo se reficere pergebant ; quin etiam, si volebant, omnia ab initio iterare poterant.

Anno a.Chr.n. octogesimo, præsidio militum Romanorum Pompeiis collocato, alteræ ibi thermæ prope forum ædificatæ sunt. Hæ Thermæ Fori, quæ vocabantur, structura Thermis Stabianis admodum similes tamen ob exiguitatem spatii, quod præsto erat, amplitudine iis cedebant et simpliciorem formam habebant. Palæstræ vice modica tantum area interna fungebatur. Eas una cum tribus puellis - Anna, Claudia, Maria, quarum prima e Finnia ad amicas suas Italas salutandas venit - et harum duce Carolo visitemus. In libris institutoriis Ad Fontes inscriptis illi quattuor expedite et fluenter, ut par est, inter se Latine sermocinantur. Omnia feliciter peraguntur, nisi quis forte pro incommodo id iudicaverit, quod Carolus puellas, quæ Pompeiis circumvagatæ sudore completæ sunt, nonnisi severe præmonendo impedit, quominus in parte thermarum viris destinata præcipites omnia vestimenta exuant.

Carolus : Quid est, puellæ ? Nonne hoc oppidum vos iam delectat ?

Maria : Immo valde delectat ; noli desperare, Carole ! Hic dies splendidus fuit !

Carolus : Si ita est, cur istic statis ? Venite, in amphitheatrum vos duco.

Claudia : At nos fessæ sumus. Currere non iam valemus !

Carolus (ridens) : Festina lente - ita vero iam imperator Augustus dicebat.

Claudia : Num imperator Augustus lente festinabat, cum se lavare volebat ? Nunc ego me lavare volo !

Anna : Ita ego quoque. Cur vos in Italia nullam saunam habetis ?

Carolus : Saunam... Quid est sauna ?

Anna : Sauna est vocabulum Finnicum, quod thermas significat.

Carolus : Thermas ? Videte, puellæ : ecce Thermæ Fori ! Cur non intramus ?

(Intrant in Thermas Fori).

Carolus : Locus, ubi nunc sumus, est apodyterium. Sed nolite hic vestes exuere ! Hæc pars thermarum non feminis destinata est !

Claudia : Tace, Carole !

Carolus : Immo non taceo, nam dux vester sum. Nunc in tepidarium intramus. Hic Pompeiani antiqui se lavabant.

Anna : Ubi sudabant Pompeiani antiqui ?

Carolus : Iuxta tepidarium est caldarium ; ibi sudabant.

Anna : Caldarium est igitur sicut sauna nostra.

Claudia : Ego iam nimium sudo. Ubi est frigidarium ?

Carolus (frigidarium monstrans) : Ecce frigidarium. At hoc frigidarium te vix recreat ; nam nulla iam aqua frigida hic est.

Prætereo tertias thermas Pompeianas, imperatorum demum ætate ædificatas, quæ hodie Italice Terme Centrali appellantur. In posteriore parte acroasis meæ Romam transgressus de thermis ibi ædificatis disseram.

Imago 4 : Pons Vardonis, qui dicitur, prope Nemausum.

 

* * *

In priore parte acroasis meæ, quo modo Romæ temporibus liberæ rei publicæ paullatim orta esset consuetudo balneandi, summatim exposui ac Thermas Stabianas et Thermas Fori Pompeiis ædificatas attigi. Nunc Romam transgressus de thermis ætate imperatorum ibi conditis disseram.

Non modo balnearum, verum etiam thermarum numerus Romæ inde ab ætate Augusti continenter crescebat, postquam in Campo Martio thermæ Agrippæ confectæ sunt. Egentiores cives thermis quam balneis uti malebant, quia aditus in illas nihili constabat (cf. Plin. Nat. hist. 36,24,121). Postea multi imperatores – Nero, Titus, Domitianus, Traianus, Commodus, Caracalla, Alexander Severus, Diocletianus, Constantinus – tanto amore thermarum affecti sunt, ut eorum suas quisque thermas necessario habere vellet. Optime conservatæ sunt Thermæ Antoninianæ a Caracalla annis p.Chr.n. 211-216 ædificatæ, quarum e reliquiis exstantibus etiam hodie colligi potest, quantæ molis fuerint. Si Thermas Antoninianas cum iis, quæ Pompeiis fuerant, thermis comparaverimus, facile animadvertemus longe alium in ipsa urbe Roma, alium in oppidis remotis Campaniæ hominum balneandi cupidorum numerum fuisse : his summum triceni simul homines capi potuerant, Antoninianarum autem thermarum spatia haud minus millenis quingenis sufficiebant balneantibus. Aliquanto multiplicius ibi diversarum partium calefaciendarum et aquæ distribuendæ systema excogitatum erat. Id ut bene fungeretur neve quid detrimenti caperet, assidua cura et diligentia a viris rerum peritissimis vigilari oportebat. Imprimis notanda est diversi generis caldariorum varietas : præter talia caldaria, qualia in antiquissimis thermis Pompeianis fuerant, peculiaria spatia assæ sudationi destinata, hodiernæ saunæ Turcicæ similitudinem quandam exprimentia, præsto erant, quæ etiam laconica appellabantur. Circiter dena milia hominum curabant, ut balneantibus satis serviretur ; quorum cotidiana multitudo quinorum fere milium fuisse existimatur. In hac æstimatione facienda non prætermissum est thermas post meridiem demum aperiri solitas esse ac sub occasum solis claudi, quarum rerum utraque tintinnabulo indicabatur.

Imago 5 : Diocletianarum thermarum œcus octogonus, qui vicesimo sæculo fuit cinemateum, postea planetarium, nunc pars Musei Nationalis.

 

Thermæ Antoninianæ, ut consuetudo Romæ iam inveterata ferebat, quasi urbs minor intra maiorem condita, varii generis hortis et xystis et ambulationibus et gestationibus et palæstris necnon bibliothecis instructæ erant – quin etiam, quo splendidiorem speciem sub radiis solis præberent et balneantes delectarent, arbustis amœnis atque columnis et statuis marmoreis ornatæ. Quædam labra e marmore provinciali e terris longinquissimis advecto facta erant.

Thermæ Antoninianæ cum decem suis hectariis, quamvis nequaquam angustæ essent, tamen Diocletianis thermis amplitudine plane cedebant, quæ annis 298-306 ædificatæ plus tredecim hectaria complectebantur et prope trinis simul milibus balneantium spatia præbebant. Harum thermarum loco hodie non solum museum nationale est Romanum, sed ecclesia quoque celeberrima a Michelangelo ædificata, Santa Maria degli Angeli, et ex eis nominata est Stazione Termini, principalis statio ferriviaria Romana haud procul sita. Antonianarum autem thermarum ruinæ eximiam præbent scænam æstivam, ubi varia melodramata exhibeantur.

Ex urbe Roma consuetudo thermas lautissimas condendi etiam in provincias percrebruit. Campaniæ oppida in hac re velut antesignanorum munere functa esse iam commemoravi. Ex oppidis eruptione Vesuvii deletis præter Pompeios mentione dignum est Herculaneum, itidemque Puteoli (hodie Pozzuoli), ubi Petronius, ut quidam arbitrantur, cenam Trimalchionis factam esse finxerat, ac Baiæ a scriptoribus Romanis multifariam laudatæ. Hæ regiones ad sedes balneares condendas ceteris aptiores erant propter fontes sulphurosos, quorum aquam iodium quoque continentem præcipue rheumatismo laborantibus efficaciter mederi constabat. Ipsum nomen Puteoli Varro (Ling. Lat. 5,4,25) recte a puteo derivandum esse censet, " quod incircum eum locum aquæ frigidæ et caldæ multæ " sint. Excipiuntur hæc verba alia explicatione : " nisi a putore potius, quod putidus odoribus sæpe ex sulphure et alumine " sit locus ; quam explicationem ego missam fecerim, primum quia Puteoli brevem, putor autem longam habet vocalem u, porro cum difficile sit intellectu, cur quisquam oppido, ubi habitet, tam " putidum " nomen indere velit. Ex hodierno quoque nomine Pozzuoli patet homines oppidum, de quo agitur, potius puteorum sedem quam putoris habuisse (cf. Ital. pozzo ‘puteus’). Etiam hodie oppidum ab hominibus balneandi studiosis frequentatur, sed cum aliis sedibus balnearibus eiusdem regionis certat, e.g. cum Bagnoli atque ante omnia cum insula Ænaria sive hodierna Ischia.

Etiam Africæ orarum septentrionalium coloniæ Romanæ, e.g. Cyrenæ, Leptis Magna et Colonia Marciana Traiana Thamugadi, suas nactæ sunt thermas, item Gallia Transalpina aliæque provinciæ. Urbs Francogalliæ meridionalis Aix-en-Provence, olim Aquæ Sextiæ, non minus hodierno quam antiquo nomine se iam pridem balneorum sedem esse declarat. E reliquis eiusdem generis urbibus Romanam originem habentibus commemorentur Aquæ Aureliæ et Aquæ Mattiacæ, e quibus ortæ sunt urbes Germaniæ hodiernæ Baden-Baden et Wiesbaden.

Peculiare thema dignum, quod investigetur, præbet architectura thermarum, e qua postea nonnihil exempli petiverunt etiam quorum fuit longe alium in usum ædes delineare, præsertim ætate renascentium litterarum. Nobis Finnis maxime cordi est bibliotheca Universitatis Helsinkiensis, quam annis millesimis octingentesimis tricesimis delineans architectus Finnus Carolus Ludovicus Engel aliquatenus formam thermarum Diocletianarum imitatus est. Eiusdem generis in ambabus est media aula concamerata, ab utroque latere oblongis spatiis quadrangulatis et columnatis cincta. Qualia in thermis Diocletianis spatia palæstris destinata erant, talia in bibliotheca Universitatis Helsinkiensis œcorum lectionis munere funguntur.

Imago 6 : in eodem œco octogono : ænea statua pugilis cæstibus instructi.

 

Balneatio denique una tantummodo erat e rebus, quibus homines impellebantur, ut magna multitudine in thermas convenirent, haud raro ne potissima quidem. Suam quisque rationem ibi habebat et corporis et animi recreandi. Erant, qui imprimis otiandi vel temporis consumendi causa thermas frequentarent, spe adducti se cum amicis, quibus ibi forte occurrissent, iucunde diem acturos aut, si fortuna sibi favisset, inventuros, quibuscum novas iungerent amicitias. Imperator Commodus, qui anno p.Chr.n. 180 patri successit, octies in die thermas adire solitus civibus Romanis exemplum sui generis præbuisse traditur (Script. Hist. Aug. : Commodus, II,5).

Apud scriptores Romanos ea, quæ in balneis et thermis fiebant, nonnumquam in dubium vocabantur, quin etiam infamabantur. Nonnulli ibi vitam dissolutam et effrenatam agi existimabant ; e.g. Propertius pœta veritus, ne Cynthia sua mediis cessans Baiis ipsius omnino oblivisceretur moresque suos corrumpi sineret, eam his versibus impense precatus est, ut inde excederet : " Tu modo quam primum corruptas desere Baias : / multis ista dabunt litora discidium, / litora, quæ fuerunt castis inimica puellis, / ah, pereant Baiæ, crimen amoris, aquæ ! " (I,II,27-30). Antea viri et feminæ separatim balneare consuerant – quin etiam puberes filios cum parentibus et generos cum soceris lavari minus decorum iudicatum erat (cf. Cicero, Off. I,35,129) – sed imperatorum ætate mores videntur funditus mutati esse. Tum aliquatenus invaluit consuetudo promiscue balneandi – vix quidem sine subligaculis. Haud paucis deinde et viris et mulieribus Romanis studium iniectum est balneas et thermas etiam ea spe adeundi, ut ibi forte reperirent, quibuscum amori se dederent. Hadrianus, ut a scriptoribus Historiæ Augustæ nominatim commemoratur (Hadr. 18,11), " lavacra pro sexibus separavit ". Hæc veri simile est plerumque potius ad horas quam ad spatia balneandi pertinuisse. Neque enim in thermis Romanis separatim partes viris et feminis destinatæ videntur fuisse, ac præterea exstat inscriptio parietalis in Lusitania reperta, lex metalli Vipascensis dicta (CIL II 5181), qua conductor balnearum in illa regione sitarum iubetur eas ab hora sexta matutina usque ad horam primam postmeridianam feminis et post meridiem a secunda usque ad nonam horam vespertinam viris calefaciendas curare. Elagabalus veniam promiscue balneandi civibus permisit, sed decem fere annis post Alexander Severus usum ab Hadriano stabilitum restituit.

Quantum clamoris et strepitus e balneis hominum plenis exire potuerit, rursus Seneca in quadam epistula nos docet (56,1) : " Peream, si est tam necessarium, quam videtur, silentium in studia seposito. Ecce undique me varius clamor circumsonat : supra ipsum balneum habito. Propone tibi nunc omnia genera vocum, quæ in odium possunt aures adducere : cum fortiores exercentur et manus plumbo graves iactant, cum aut laborant aut laborantem imitantur, gemitus audio, quotiens retentum spiritum remiserunt, sibilos et acerbissimas retentiones ; cum in aliquem inertem et hac plebeia unctione contentum incidi, audio crepitum illisæ manus umeris, quæ prout plana pervenit aut concava, ita sonum mutat. Si vero pilicrepus supervenit et numerare cœpit pilas, actum est ". Addit ad hæc complura alia : non modo quosdam identidem " in piscinam cum ingenti impulsæ aquæ sono " salire, sed ibidem semper adesse aliquem, " cui vox sua in balineo placet ", frequenter etiam alipilum tenui et stridula voce se notabiliorem reddere neque tacere nisi " dum vellit alas et alium pro se clamare cogit " ; denique assidua incommoda esse biberarios et varii generis institores " mercem sua quadam et insignita modulatione " vendentes, necnon scordalos et fures (cf. 56,2).

Non mirandum est medio tali tumultu ne philosophum quidem in superiore tabulato habitantem otii domestici quidquam servare potuisse ; qui in ultimis lineis eiusdem epistulæ (56,15) dicit se alio migrare meditari. Simul tamen oblique fatetur haud inutile sibi fuisse loco tam inquieto habitare, quod ita " experiri et exercere " se potuisset ac fortasse diversi generis hominum præsentiam et mores aliquatenus perferre didicisset.

Quid plura ? De balneis et thermis Romanorum antiquorum multum et boni et mali memoriæ proditum est. Sunt, qui eas censeant imprimis luxuriandi et libidinis satiandæ sedes fuisse. Alii vero easdem Romanis non balneandi solum, verum etiam corporis varie exercendi et animi varie excolendi copiam præbuisse contendunt ; nusquam alibi pariter atque ibi cives id consecutos esse, ut sibi " mens sana in corpore sano " (Iuvenalis, 10,356) esset ; sine balneis et thermis occidentale imperium Romanum fortasse iam aliquanto maturius, quam periit, periturum fuisse. In æstimando balneandi usu elegantissimam fortasse auream mediocritatem invenit versificator ignotus, auctor distichi in quadam inscriptione (CIL VI 15258) nobis traditi, quo acroasim meam concludo : " Balnea, vina, Venus corrumpunt corpora nostra, / sed vitam faciunt balnea, vina, Venus ! "

 

 

_________

1. Acroasis in Feriis Latinis Ferigoletensibus die 2 m. Aug. 2001 facta.