Cum haec disputatio lexicographica prima sit, quam in interreti proponamus, decet imprimis interrogare, quomodo designanda sit haec ipsa res, in qua nunc " virtualiter " versamur, et quae Anglice vocatur " Web site " : estne " situs interretialis " ? Haec locutio, a multis iam usurpata, facile intellegitur, cum idem verbum adhibeatur in multis linguis vernaculis. Certe " situs " proprie est qualitas et condicio loci. Forcellinius tamen asseverat verbum iam antiquitus etiam poni pro loco ipso. Exemplo sit Plinius (3,108,1) : " In hoc situ ex Aequicolis interiere... ".

Dr autem P. Caelestis Eichenseer, in oratione Matriti habita inter hornotinum conventum Academiae Latinitati Fovendae, monuit verbum Anglicum, quod est " Web site ", Latine dicendum esse " locum interretialem ", nequaquam " situm interretialem ".

De hac quaestione in re publica litterarum alii aliter iudicant, nonnumquam, ut videbitis, eisdem argumentis utentes, sed diversimode.

Volfgangus Jenniges a nobis interrogatus hanc dixit sententiam :

1) " Locus " est vocabulum aptissimum, quia hoc vocabulo etiam ad " locos " refertur qui apud scriptores laudantur; sic loquimur de " locis selectis " e.g. et alia huiusmodi (" locus ", pl. " loci " non " loca ") ; et sic, per analogiam, ad " locum " quendam in interrete indicandum, optime videtur convenire.

2) Nam " situs " habet significatum paulo diversum ; sic legitur apud Plinium " vetustatis situ obrutum " et, apud Apuleium, " gladius usu splendescit, situ robiginat " et alia huiusmodi. Est ergo " situs " potius condicio loci quam locus ipse.

3) De usu in linguis vernaculis quaestio est haec :

Estne in vocabulis eligendis sic procedendum ut vocabula eligantur quae ad usum linguarum vernacularum (Romanicarum potissimum) proxime accedant, an est usus antiquus respiciendus ?

Meo iudicio usus antiquus, quantum fieri potest (et hic sine magna molestia fieri potest) est respiciendus. Est enim (ut cuilibet linguae) etiam Latinae linguae indoles propria, quae non necessario neque semper indoli convenit linguarum Romanicarum quae ex Latino fluxerunt. Ceterum Latinitas viva, qualem volumus re vera universalem, non ad populos Romanicos tantum spectat, sed ad omnes. Quare cautius et rectius est, meo iudicio, ipsam Latinitatis proprietatem (quae ex bonis scriptoribus eruitur) respicere ; aliter non re vera Latine loqueremur vel scriberemus, ut saepius dixi, sed Francogallice, aut Theodisce, aut Anglice, Latinis vocabulis adhibitis. Quod non est in votis.

 

Sed ecce Roberti Deprez argumentatio :

" Situs " sententia mea plane iustificatur hac ratiocinatione :

1) Vulgo dicitur " Web site ", " site Internet ", etc. Hoc verbum non est casu electum (e.g. Anglice dici potuit " Web place ", quod nunquam adhibitum est), sed quia " site " non simplicem locum generaliter significat, sed locum ubi aliquid speciale praeparatur vel offertur, et hoc adhuc verius est cum agitur de rebus technicis vel scientificis vel militaribus ; itaque dicitur e.g. " site archéologique ", " site minier ", " site de lancement de missiles ", etc. Quis diceret " endroit archéologique " vel " endroit minier ", et ita porro... ?

2) Sensus ille technicus videtur iam inesse verbo " situs " in sermone antiquo (praecipue militari) ; cfr. exempla haec Caesariana e lexico Gaffiot proposita : " situs oppidorum " (BG 3,12), " castrorum situs cognoscere " (BG 7,83). Si Caesar adhuc viveret, probabiliter loqueretur vel scriberet de " situ missilium proiciendorum "...

3) " Locus " dicitur de quadam sententia (plerumque brevi) e libro aut alio scripto excerpta : e.g. dicimus : " O tempora ! O mores ! Ex hoc loco Ciceroniano animadvertimus homines antiquos similiter atque nos tempora lamentatos esse... ", etc. Itaque " locus interretialis " quibusdam in contextibus ambiguum esse potest : si non patet de " situ " agi, potest etiam intellegi ut " aliquid, quod in interrete legi ".

 

Ceterum in Circulo Latino Panormitano legitur aliud vocabulum : " sedes interretialis ", quia " quasi quodammodo domicilium est Latinitatis cultoribus semper patens ; domus est, qua in mundo caremus ", inquit Professor Georgius Di Maria circuli moderator. Quin eo verbo scite proposito utamur ad quaestionem solvendam ?

 

Invitamini, lectores, ut vestram sententiam proferatis ; scribite ad nos !